Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

ISICH. " LXX sic, etc., usque ad in virum perfectum, etc."

Versus 2

"Vir qui patitur," GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 15, tom. II. " etc. Quid est sermo nisi semen?etc., usque ad quam perpetuae mercedis fructum."

ISICH. " Quia multae species sunt pravae doctrinae, etc., usque ad si particeps fuerit doctrinae ejus sequens discipulos ipsius."

Versus 9

"Sagma super quo," etc. ISICH. "LXX έπισαγμα ὅνον,id est, stragulum asini. Per quod negligentior discipulus et molli corde commutandus intelligitur. Sagmata enim mollia sunt."

Versus 13

"Numerabit septem dies." ID. "Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent."

Versus 14

"Duos turtures." ID. "Dignum doctoribus sacrificium. Turtur siquidem meditationem, columba frequenter generans et simplex, Spiritum sanctum designat. Oportet enim doctorem spiritualiter generare: digne ergo hoc sacrificium sacerdotibus et magistris dedicavit."

Versus 15

"Coram Domino ut emundetur." Secundum voluntatem et legem Dei, super quae peccavit, emundatur poenitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.

Versus 16

"Vir de quo egreditur," etc. ISICH.

"Nisi quis," "etc., usque ad mundavit genus humanum."

ID. " Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus."

Versus 17

"Vestem et pellem." Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quae libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem praestant, et vestimentum, pelles quoque veteratae projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur.

Versus 19

"Mulier," etc. Per menstrua pravae cogitationes designantur. Quae enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquae cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur.

"Mulier quae redeunte." ISICH. " Intendit tam mulieres, etc., usque ad quae corruptio humani generis est."

"Septem diebus," etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica praedicatio.

Versus 22

"Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit," etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.

Versus 25

"Mulier quae," etc. Quia fluxum seminis patientem, obscena et corrumpentia docentem diximus; et Judaica utentem doctrina de quo semen coitus egreditur; restant qui Gentilium doctrinam spargunt, quae opportune fluxus sanguinis dicitur, quasi seductio idololatriae: gaudent enim daemones sanguine.

Versus 29

"Offeret." Superius fluxum sanguinis patientem sumere duos turtures, aut columbas in sacrificium praecepit, quia magistri locum occupavit; et hic quoque eum qui patitur fluxum sanguinis quia et idololatriae magister fuit.

Versus 31

"Docebitis." Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit.

"Immunditias." Omne peccatum immunditia est animae, sed idololatria maxime.

"Tabernaculum." Interiorem hominem, in quo imago Dei.

"Verbum" quoque "caro factum est, et habitabit in nobis."

Versus 32

"Ista." Quae sibi cohaerent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quae cum quibus cognatione intellectus conjungantur.

"Et qui," etc. Qui praecepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quae ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde: "Omnia munda mundis," etc.

Versus 33

"Et quae," etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriae sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiae.

PrevBack to TopNext