On this page
Caput 14
Caput 14
Versus 4
"Quos vesci," etc. Quia, "Verbum caro factum est," et "nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis."
Versus 6
Versus 8
Versus 9
"Capillos." Cogitationes quae ornatum homini ut rationali, et multa disceptanti praebent: sicut capilli capitis.
Versus 10
"Die octavo." Quo Dominus surrexit, quo leprosus ingreditur castra, quae patriarcha Jacob vidit occurrentibus sibi angelis: unde locum castra Dei appellavit.
"Postquam." Prima die, qua egreditur sacerdos, extra castra immolari ad immundationem leprosi praecepit, octava die alia sacrificia substituit. Haec enim eamdem vim habent quam prima: quia omne tempus in hebdomadibus terminatur. Octava ergo et prima est quae subsequitur. Et notandum quod lepram, id est peccatum summopere vitandum ostendit, quod tam diligenter purgari praecepit.
"Agnos immaculatos," etc. Omnia haec figurant sacrificium Salvatoris, qui pro nobis hostia fuit. Ex utroque sexu sacrificium fit, quia utrumque sexum salvavit.
HIER. "In duobus agnis duo adventus Christi, quibus credendum est a lepra peccatorum mundari, primo enim venit et passus est: secundo in gloria venturus est."
"Anniculam." Anniculum jubet esse sacrificium tanquam perfectum: perfecta enim in praedictis animalibus annicula sunt: unde et tunc generationi apta sunt.
"Et tres decimas." Qui enim mundatur sacrificio Unigeniti, debet fide sanctae Trinitatis signari, tres decimas similae, id est Trinitatem, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum habentem in unaquaque persona perfectionem: denarius enim perfectus est.
"Similae." Unigeniti. Quamvis enim Unigeniti passio fuerit, opus tamen est totius Trinitatis: unde in nomine Patris, Filii et Spiritus sancti baptizamur, dum in mortem Christi baptizamur.
"Olei sextarium." Quia fide intelligitur et agitur unumquodque praedictorum. Sextarius namque mensura est, nec plus nec minus capientis: quod enim plus est, effunditur, si minus est, non est sextarius. Sic fides ad mentis nostrae mensuram datur, nec capit plus aut minus quam a Deo distribuitur: quod enim plus est aut minus, extra fidem est.
Versus 17
"Quod autem," etc. Ut fides sacerdotis in operibus ostendatur. Non enim aliter vim suam exerit, nisi manu assumpta, id est, actione confirmata et signata. Mittit autem oleum in sinistram manum, et intingit digitum dextrum in oleo, ut per arma justitiae a dextris et sinistris conversetur, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam.
Versus 19
"Et faciet sacrificium," etc. Per ea quae dicta sunt de delictis, possunt ea, quae pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia.
"Holocaustum," etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quaedam enim a pollutione leprae liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare praesentat.
Versus 21
"Quod si pauper est et non potest manus ejus," etc. HIERON. "Hoc est, si divitias coelestium charismatum non habet, verbi gratia, si virginitatem servare non valuit, thorum custodiat immaculatum; si martyrii non potuit reportare tropaeum, se saltem servet invictum."
"Quod si pauper est," etc. Mirabiliter condescendit et veniam tribuens paupertati, congrua pauperi sacrificia praecipit, ne obstupescat si majora viribus sacrificia exigantur. Qui tamen non habet panem aut pecuniam, unde emat agnum aut columbam aut turturem? Ad spiritualia ergo horum occasione vocamur, ut lepram, malitiam; poenitentiam, emundationem intelligamus. Poenitentiae sunt opera necessaria, quae valeant delere peccata. Unde: "Facite ergo fructus dignos poenitentiae". Sunt autem plures qui non possunt solvere quod exigit districtio poenitentiae. Exigit enim orationem assiduam, eleemosynam, vigilias, sacrum jejunium, et ut possit dicere: "Factae sunt lacrymae meae panes die ac nocte;" et, "Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis," etc. Et, "Quia cinerem tanquam panem manducabam," etc. Ignoscit his qui volunt, sed non possunt aliam viam poenitentiae, id est, alia sacrificiorum genera exquirit.
Versus 48
"Quod si introiens," etc. Memento quae legeris in mundatione leprosi. Manifeste enim apparet quia ecclesiam haereticorum exprimit; qui contra dispensationem incarnationis Christi agit: et ideo ad domum mundandum talia sacrificia adjicit, in quibus mysteria carnis et passionis Christi possint exprimi, et peccata in se commissa sanari.
Versus 54
"Ista est lex." Quia late leges leprae exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit.
"Leprae." Impiae doctrinae, quae contingit etiam laicis, ideo additum est: "Vir aut mulier in quo fuerit plaga leprae et eat." Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post haec lepram, quae est in virtutibus, posuit, haec enim sunt animae vestimenta. Inde quae est in Ecclesiae doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quae est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.