Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Versus 2

"Ego Dominus." Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus praecepta.

Versus 3

"Juxta consuetudinem," etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus et bona teneamus.

"Neque in legitimis eorum," etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus praecipit abstinere.

Versus 5

"Vivet in eis. Ego Dominus." Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: "quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam aeternam". Hoc in prioribus judiciis et praeceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.

Versus 6

"Omnis homo ad proximam," etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit: "Ego Dominus."

"Omnis homo." LXX: "Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet," etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia praecepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum haereditatem accepturus erat Israel, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant haereditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset: "Ego Dominus Deus vester," iteravit "Ego Dominus," significans quia nobis carne conjunctus est, et nostrae cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est.

"Ego Dominus." Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum.

"Turpitudinem," etc. AUG., quaest. 58 in Lev. " Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quae plenitudo legis est."

Versus 9

"Foris genita est." ID., quaest. 59. " Ex matre, si de priori viro, etc., usque ad quod superius dixit obscure."

Versus 11

"Filiae uxoris," etc. AUG., ubi supra. "Non cum filia novercae ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre."

Versus 14

"Turpitudinem fratris patris," etc. AUG., quaest. 61. " Quaeritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere."

"Nec accedes," etc. LXX: "Et ad uxorem ejus non introibis." Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris.

Versus 16

"Turpitudinem uxoris fratris," etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. "Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem", vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.

Versus 17

"Ut reveles ignominiam ejus." Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.

Versus 18

"Sororem uxoris tuae," etc. AUG., quaest. in Lev. " Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam moechari."

"In pellicatum illius non accipies nec revelabis," etc. LXX: "In zelum illius," quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? "In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamus", maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus: "Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit". Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiae debet conjungi, quae est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio aemulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiae ejus. Unde Paulus ait: "Aemulantur vos non bene, sed excludere vos," etc.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait: "Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi?"

Versus 19

"Ad mulierem," etc. AUG., quaest. 64 in Lev. " Cum hoc superius sufficienter prohibuisset,etc., usque ad sed concipiendae proli noxium prohibetur."

Versus 20

"Cum uxore," etc. ISICH. "Hic prohibetur rursus adulterium, quod etiam in decalogo prohibetur: unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari."

Versus 21

"De semine," etc. ID. " Convenienter haec subjunguntur, etc., usque ad nec in errore gentilium miscemur."

"Nec pollues," etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?

Versus 23

"Mulier non," etc. Non solum viris, sed etiam mulieribus lex posita est. Unde: "Mulierem fortem quis inveniet?" Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adjutorium viri: quae vero talis est, non debet jumentorum coitu maculari.

Versus 24

"Nec polluamini in omnibus his," etc. ISICH. "Quanta pollutio sit in praedictis, poena pollutorum ostendit. Nec incaute praetereundum, quia ea quae invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit."

"Contaminatae sunt universae gentes," etc. Daemones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universae. Qui cum omni peccato gaudeant, praecipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.

Versus 29

"Omnis anima," etc. Qui enim post evangelicam praedicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum, sed daemonum erunt.

Versus 30

"Custodite mandata mea." Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: "quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis".

PrevBack to TopNext