On this page
Caput 19
Caput 19
Versus 3
"Unusquisque." Super fundamentum aedificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturae benignitatem impendite honorando patrem et matrem.
"Sabbata mea custodite." ISICH. "Mandata legis volens recapitulare, id est, "Non occides, Non furaberis,"etc., etc., inquit: "Sabbata mea custodite."Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: "Omne opus servile non facietis in eo"."
"Sabbata mea custodite." Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: "Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro", etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed "sabbata," quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.
Versus 5
"Si immolaveritis," etc. Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat; sed maxime necessaria, sicut hoc mandatum quod superius proposuit, cum de sacrificiis ageret. Sacrificium salutare accepit, in quo quae ad salutem pertinent necesse est operari, ut autem sit acceptabile, oportet immolari pietatem et pudicitiam. Hoc enim secundum Apostolum bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, "qui vult omnes homines salvos fieri". Comedere autem in die immolationis et altero, est in vita praesenti quaecunque ad salutem pertinent operari: hodie enim et cras pro praesenti saeculo accipiuntur; unde Jacobus: "Qui dicitis: Hodie et crastino ibimus in civitatem," etc.. Dies tertia, quia in ipsa Dominus a mortuis resurrexit, figuram gerit futuri saeculi et resurrectionis, in quo non licebit operari, sed operum suscipere retributionem. Qui ergo hic vivit tanquam illic operaturus sit, tanquam die tertia sacrificium manducaturus, a legislatore hoc facere prohibetur, quia virtutem imperfectam relinquit, tanquam ibi perficere possit.
Versus 9
"Cum messueris," etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, praesenti capitulo praecipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: "Ego Dominus Deus vester," scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam.
"Cum messueris," etc. Aperte ostendit quia doctores Judaeorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quaedam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: "Beati pauperes," etc.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahae se ingerunt. Quod ergo dicitur: "Non occides, Non moechaberis," metant Judaeorum doctores; quae autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiae doctoribus, et quae illis metentibus decidunt, id est quae ipsi non intelligunt.
Versus 11
Versus 12
Versus 13
"Non facies calumniam." AUG., ubi supra. "Omnia quae prohibentur non committi in proximum, ad hoc unum referenda sunt quod dictum est: "Non nocebis proximo."Nam quod sequitur: "Non rapies,"nisi ad hoc referatur, ne rapiendo noceatur, evenit ut non rapiendo quis noceat, nam gladius insanienti rapiendus est."
"Nec vi opprimes," etc. Paulatim auditorem erudit, et quae videntur parva, magnis conjungit: ut qui definita malorum poena terrentur, abstineant a minoribus. Qui enim sociantur in mandato, et in poena. Qui enim in uno offenderit, omnium reus est. Ideo vim calumniae conjungit. Nec differt quomodo quis res suas perdat, vel fraude, vel potentia, vel quolibet alio modo.
Versus 16
Versus 19
"Jumenta tua," etc. Haec ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: "Ponite filium meum Salomonem in mulam meam". Oportebit autem, secundum litteram ea quae ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: "Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis".
Versus 20
"Homo si dormierit," etc. ISICH. "Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judaeis, indigebat sacrificio veri arietis."
Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii poena est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, "custodita homini," id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen haec intelligenda sunt.
"Nubilis." LXX: "Custodita homini," id est Synagoga custodita legi, quae Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: "Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius". Ancilla est Synagoga, secundum illud: "Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera".
Versus 23
"Quando ingressi," etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judaeos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quae sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur.
"Quando ingressi fueritis terram." Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judaei susceperunt. Unde plantare ligna pomifera praecepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et praedicatio, secundum quod dicitur: "Ego plantavi, Apollo rigavit," etc.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthaeus distinxit. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judaeis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum "," qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judaeus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est praedicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt.
Versus 26
"Non comedetis," etc. Totum Judaeorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore.
AUG. "Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: "Omnis mons et collis humiliabitur". Non augurari volucribus, non attendere quae rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes daemonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quae et animae nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quae animae infigitur et difficulter aboletur."
Versus 27
"Neque in rotundum attondebitis comam," etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore daemonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita daemonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.
Versus 30
"Sabbata mea custodite." Ab uno sabbato omne legitimum otium sabbatum appellatur. Sic ab una generali abstinentia studet legislator per singula currere, praecipiens nos ab omni malo abstinere. Unde addit: "Et sanctuarium meum metuite." Sicut enim qui digne accedunt, sanctificant, sic qui inique praesumunt, et immundi accedunt, quantum est in se, polluunt, sicut Nadab et Abiu. Unde Apostolus: "Inter vos multi infirmi et imbecilles," etc. Inde additur: "Ego Dominus," sanctus, scilicet, et etiam in sanctis habitans et sanctorum vindicans injuriam.
Versus 31
Versus 33
"Si habitaverit advena," etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terrae nostrae ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisaei, de quibus dicitur: "Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere". Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: "Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum?"
Versus 35
"Nolite facere," etc. In praecedentibus praecipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiae terminis: haec enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniae thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi.