On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 5
Versus 9
Versus 10
"Pontifex," etc. Christus "magnus Dominus noster, et magna virtus ejus," qui pro nobis factus est sacerdos et hostia.
Versus 11
Versus 11
Versus 13
"Virginem ducet uxorem." HIERON., epist. ad Fabiolam. " Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: "Despondi enim vos uni viro virginem castam," etc."
Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. "Si consurreximus cum Christo, quae sursum sunt sapiamus," praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.
Versus 14
"Viduam autem et repudiatam," etc. ORIG., hom. 12 in Levit. "Qui peccat, abjectus est; etiam si episcopus tacet, vel ignorantia, vel negligentia, non prodest hujusmodi gratia; animam abjectam Christus non ducit uxorem, nec pollutam, quae scilicet tantum peccatum voluit et optavit, quia magnus pontifex omnino puram requirit animam, quam sibi jungat et unum spiritum efficiat. Qui peccat ad mortem, abjectus est; qui venialiter, pollutus est."
Versus 18
"Si caecus" ISICH. "Lumen contemplationis ignorans, praesentis vitae tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum."
"Si claudus." ID. "Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat."
"Si parvo, vel grandi, vel torto naso." ID. "Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quae plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem."
Versus 20
"Si gibbus." ID. "Terrena sollicitudine pressus ad superna non respiciens, inferiora tantum inspiciens."
"Si lippus." Lippus, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed operatio carnalis obscurat. In lippis enim pupillae sanae sunt, sed humore defluente palpebrae grossescunt, cujus crebra infusione acies etiam pupillae vitiatur.
"Si albuginem." ID. "Albuginem habet qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae vel justitiae caecatur. Pupilla enim nigra videt, alba non videt: quia sensus humanae cogitationis si stultum se vel peccatorem intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit: si candorem justitiae vel sapientiae sibi attribuit, a superna cognitione se excludit."
"Si jugem scabiem." ID. "Cui scilicet petulantia carnis sine cessatione dominatur in mente. In scabie namque fervor viscerum ad cutem trahitur, in quo luxuria signatur, quia similiter cordis tentatio ad operationem prosilit."
Versus 21
"Omnis qui habuerit maculam" Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant.
AUG., quaest. 35 in Lev. " Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi."
Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse praecepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: "Non superbum, non iracundum, non vinolentum," etc. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus praecellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et poenitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: "Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt". Et alibi: "Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus".