On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 4
Versus 12
"Cuilibet ex populo nupta." ID. "Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienae a Deo doctrinae, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis praesumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus."
Versus 14
"Qui comederit de sanctificatis," etc. ISICH. " Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: "Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae posita sunt ante te"."
"Addet quintam," etc. LXX: "Super ipsum." Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quae superna sunt suspicemur.
Versus 18
"Homo de domo Israel," etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina aedificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo (ideo enim holocaustum dicitur), impolluta sit haec oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quae est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.
Versus 21
Versus 22
"Si caecum fuerit," etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: "Videte quoniam omnes nesciverunt, universi canes muti, non valentes latrare".
"Si fractum." Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus.
"Si cicatricem." Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur.
"Si papulas." LXX: "linguam incisam:" qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: "Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?" etc.