On this page
Caput 24
Caput 24
Versus 4
"Super candelabrum," etc. Christus, qui est lumen verum "et illuminat omnem hominem venientem." Et "peccatum non fecit, nec inventus est dolus," etc.. Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum (scilicet ignem), sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, "Spiritus Domini super me". Qui etiam ait, "Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Hunc insufflans, quasi incendens ait: "Accipe Spiritum sanctum," etc.. Haec autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: "Spiritum nolite exstinguere," etc..
Versus 5
Versus 12
"Miseruntque eum," etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei praecepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem praedicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. "Qui non credidit in Filium, jam judicatus est", et hujusmodi.
Versus 15
"Homo qui," etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.
"Homo," etc. "Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur;"