On this page
Caput 25
Caput 25
Versus 3
"Sex annis," etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quae videntur: septimo autem anno sabbatum erit terrae Domini. Cum enim post praesens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus, jam non erit operandi tempus.
Versus 8
"Numerabis quoque." Interrogemus Judaeos, si septimum diem (ut aiunt) legislator honoravit, et ab operibus vacare praecepit, quare quinquagesimum annum celebrari praecepit: septem enim hebdomadae annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judaeorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam.
"Septem." In hebdomada dierum humanum saeculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa aetas saeculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: "Et clangens buccina mense septimo," etc. Unde Apostolus: "In tuba Dei descendent de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti". Oportet enim suscitantem praecedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere praecepit.
Versus 10
Versus 14
"Quando vendes," etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: "Omnia vestra sumus sicut et vos nostra". Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere.
Versus 18
Versus 21
"Dabo benedictionem." ID. "Christum. Unde "benediximus vobis in nomine Domini,"id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt."
Versus 28
"Usque ad annum" Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta poenitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymae peraguntur: per haec enim plena remissio acquiritur.
Versus 29
"Qui vendiderit domum." ID. "Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judaeorum, sed Sodomae et Gomorrhae."
Versus 31
Versus 38
"Qui eduxi." Quasi dicat: Sicut de dominio Aegyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananaeorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum poenitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
Versus 45
"Qui ex his." ISICH. "Judaeorum cognati haeretici, qui eadem nobiscum praedicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt."
"Hos habebitis." ID. "Quos de gentibus aut de Judaeis aut de haereticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinae pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit."
Versus 47
Versus 49
"Patruus," etc. ID. ". Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles praedicatores, filii fratrum discipuli consimilium."
"Consanguineus." ID. "Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. "Qui enim suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit"."