On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 2
Versus 3
"Si sacerdos," etc. (ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret caeteros provectus est.
ID. "Si sacerdos," " etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur."
Versus 6
"Septies:" pro dimissione, scilicet peccatorum et sub ministratione spiritalium donorum. Sanguis autem passionem significat, secundum illud: "Mundus ego sum a sanguine justi hujus." Et alibi: "Sanguis ejus super nos," etc. De hac aspersione Petrus ait: "In obedientiam et aspersionem sanguinis Christi," etc.
"Velum," humanitatem Christi. Nam sicut velum erat inter sancta sanctorum et exterius tabernaculum, ita caro Christi est inter nos, qui exterius tabernaculum sumus, et divinitatem, quae per sancta sanctorum significatur. Contra velum ergo testimonii sacerdos sanguinem vituli aspersit, quia Christus carnem suam sanguinem passionis cruentavit.
"Contra velum," etc. Multis nominibus carnem Domini appellat, quia operatio ejus multa. Unde ipse Dominus seipsum, modo sacrificium, modo pastorem, rursus vitem, deinde panem vitae et granum tritici, translatis vocabulis nominavit. Sic et Moyses carnem ejus velum appellavit. Unde Paulus: "Initiavit nobis viam per velamen, id est carnem suam". Velum quoque sanctuarii exhinc appellatur, quia in eo sancti sanctorum caro figuratur.
Versus 7
"Super cornua." Hoc altare sedem Dei, id est Seraphin significat, unde Esa: "Volavit ad me unus de Seraphin, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulit, de altari". Thymiama, secundum LXX, compositiones omnium virtutum. Ubi enim decet compositas esse virtutes, nisi in sede Dei? de coelo namque ad nos descendunt. Unde Jacobus ait: "Quae autem desursum sapientia". Quatuor autem virtutes, sapientia, justitia, fortitudo, temperantia, quia caeterarum virtutum genera continent, nominantur cornua: has inungit Deus proprio sanguine confortans, scilicet majori et perfectiori virtute, ut possint contra adversarias potestates fortitudinesque praevalere.
"Altaris," etc. Angelicarum virtutum. Si enim homines gratum Deo odorem bonorum operum reddunt, quanto magis sancti angeli in puritate naturae permanentes? Si autem peccatum quod Christi sanguine piaretur, non admiserunt, per sanguinem tamen ejus nobis pacificati sunt, et numerus eorum reparatus.
"In basim." Basis, pars altaris inferior, infirmos homines significat. Sanguine enim Christi non solus numerus angelorum restitutus est, sed et homo redemptus: ideo angelorum quoque redemptio Christus dicitur.
"Altaris holocausti." Corporis Christi. Ipse enim est sacerdos, ipse sacrificium, ipse et altare. Sicut enim multa operatur, ita convenienter multis nominibus appellatur. Unde Paulus: "Habemus altare de quo non habent potestatem edere qui tabernaculo deserviunt": hoc est, corpus Christi, de quo non licet edere Judaeis; hoc altare est in introitu tabernaculi, id est coeli, quia per ipsum ingressum habemus in coelum.
Versus 8
"Et adipem." Mystice, delectationes et desideria carnis; quae tamen omnia non sunt in Christum recipienda, sicut gulae, et coitus desiderium. Quae autem habuerat, habuit ex nobis, ut sitim et esuriem, et hujusmodi. Haec autem Patri obtulit, ad cujus transtulit gloriam, et nobis in exemplum protulit, ut ad Deum desideria nostra referamus.
Versus 9
"Duos renunculos et reticulum, quod est super eos juxta ilia." ISICH. "Quae fiunt et in sacrificio pacificorum, vel salutari. Et in duo sacrificium dividit, ut sacrificium Christi liceat omnibus imitari tam his scilicet qui inferioris sunt conversationis, quibus sacrificium pacificorum convenit, quam his qui altiora sequuntur, quibus sufficit si sequentia imitantur."
Versus 11
"Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et caetera." Hoc praecipit ut Christum non dividas, sicut quidam dividunt dicentes: Qui de Maria passus, qui de Deo passus non est; "Nobis autem unus est Deus Jesus Christus per quem omnia". Caro enim in Domino omnis humanitas est, secundum quod dicitur: "Verbum caro factum est". Unde ait: "Carnes ejus cum capite et pedibus" vel extremis secundum alios, ut per haec verba, eum qui pro nobis passus est, primum et novissimum esse credamus: ipse enim est ante omnia, et in ipso constant omnia.
"Cum intestinis et fimo," LXX: cum ventre et stercore. Venter autem significat mentem; eum ergo qui pro nobis passus est, mentem humanam habuisse minime dubitemus, quod quidam haereticorum negant. Fimus, peccatum humani generis, signat quod crucifixus in se suscepit. Fimus, cum sit immundus, gerentem non polluit; neque naturae nostrae est, quamvis in nobis sit: sic peccata nostra, quae Dominus portavit, aliena ab illo fuerunt, nec eum polluerunt.
Versus 22
Versus 24
"Ponet manum," etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut poenitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere praecipitur, ait enim: