On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 1
Versus 2
Versus 4
"Anima quae juraverit," etc. AUG., quaest. 2 in Levit. "Quid est quod pro tacito perjurio, vel tacto morticino, vel aliquo immundo nullum sacrificium praecipitur? Pro eo vero quod quisque falsum nesciens jurat, agnam vel capram offerri decernit? an pro omnibus supradictis hoc sacrificium oportet intelligi? Omnibus enim enuntiatis intulit sacrificium expiationis."
Versus 7
Versus 8
"Retorquebit caput" GREG., hom. in Ezech. " Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit."
GREG. "Retorquebit," "etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhaeret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriis. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhaereat."
"Abrumpatur," etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum haereticos existimare, sed menti supponere, non praecipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
Versus 11
"Quod si non quiverit." Quia non omne tempus ad poenitentiam facile, quando scilicet ipsa poenitentia abutimur, et fructum ejus, ad peccatum redeuntes, abolemus, legislator innuit dicens: "Quod si non quiverit manus ejus," etc.
AUG. quaest. 8 in Levit., tom. III. " Quaeritur utrum ubique accipiendum sit quod dictum est, etc., usque ad ut caetera omnia ab istis ad illam generalitatem pertinerent."
"Ephi." ISICH. " Mensura est trium mensurarum, etc., usque ad non perire eos qui sub manu ejus fuerint."
Versus 12
"Pugillum." In pugillo Scriptura significatur, quo scribitur. Scriptum est autem: "Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies". Per pugillum ergo innuit Deum exorandum esse, ut meminerit scriptae misericordiae suae, ut eam nobis donet: sicut fratribus donari jubet; hoc enim orantem mundabit sacerdos magnus.
Versus 13
"Anima si praevaricans," etc. ISICH. "Ab omni peccato abstinendum est, sed maxime ab eo quod contra sancta committitur: quantum autem sit horrendum oblatio testatur. Nusquam enim a principio historiae, nisi hoc in loco, aries offerri jubetur, in quo necessitas et utilitas sacrificii perhibetur: non offertur hic hircus, non capra, non ovis, non par turturum, aut duo pulli columbarum."
Versus 15
"Caeremonias per," etc. ORIG. "Multae species sanctificationis sunt. Est oleum, quo ungitur solum tabernaculum; et thymiama, de quo dicitur: "Quicunque talem compositionem fecerit, peribit de populis suis:"panes quoque propositionis soli mares comedunt, qui sunt de stirpe Aaron. Mystice autem in his quae sanctificata sunt, peccat, qui in sacro loco aliquid irreverenter usurpat, vel res divinas indigne tractat."
"Duobus siclis." Duo sicli, duo praecepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet poenitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per poenitentiam et geminae charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, "argenti quinquaginta siclis, siclo sancto." Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia "nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto". Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: "siclo sancto." In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit.
Versus 17
"Anima si peccaverit," etc. ID. ". Videtur oblitus quod praeceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri praecepit, nunc arietem offerri praecipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria praecepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis."