On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 5
Versus 10
"Lineis," non laneis, tunicam et feminalia linea vult esse, non lanea. Vestis enim linea habilis et mollis est, et adhaerens corpori; lanea autem aspera, quia habiles multumque cohaerentes sunt animae justitia et castitas. Linea quoque vestis facile potest haberi, sic et virtutes, si quis voluerit eas consequi.
"Tolletque cineres," etc. Cinis consummatio boni operis. Cineres extra castra efferet Aaron, qui post hanc vitam bona opera per Christum pontificem magnum Deo Patri praesentant. Et ibi in favillam rediguntur, dum assistit vultui Dei pro nobis. Castra enim sunt praesens vita, in qua semper contra spirituales nequitias pugnamus. Juxta altare ponuntur, dum consummatio bonorum operum in arca cordis reconditur. Altare enim in hoc loco cor significat. "Gloria nostra haec est testimonium conscientiae," etc.
Versus 11
"Indutusque aliis." ORIG. "Observandum quod aliis indumentis utitur sacerdos in sacrificiorum mysterio, et aliis quando procedit ad populum. Unde: "Sapientiam loquimur inter perfectos". Et alibi: longe inferiori stola indutus, "nihil judicavi,"inquit, "me scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum"."
Versus 12
"Ignis in." AUG. quaest. 12 in Levit. "Non vult ignem prorsus exstingui, sed cum usque mane arserit holocaustum, ablatis reliquis iterum renovati, quo ardeant alia quae imponuntur."
"Quem nutriet sacer. Allegorice." Mane judicatus est Christus, vespere crucifixus. Ignis ergo mane et vespere subjicitur: quia charitas Dei in nobis nutritur, dum Christum mane judicatum, vespere crucifixum, recolimus.
Versus 14
"Haec est." Videtur legislator iterare quae dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: "Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat:" sic in sacrificio similae, id est theologiae addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi.
Versus 16
"In loco." Ecclesia, quae est introitus et vestibulum coeli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: "In ecclesiis benedicite Deo," est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.
Versus 18
"Mares tantum." Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent.
"Legitimum ac sempiternum est." De Deo enim disputare praesumere non debemus, dum per saeculares phantasias a masculorum dignitate declinamus.
"Omnis qui tetigerit." ISICH. "Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo haec praecesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur."
ID. "Omnis qui," "etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem praestat. Unde: "Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem."Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit."
Versus 20
"Haec est oblatio." AUG., quaest. 14 in Levit. "Alia sunt sacrificia quae commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: "In die qua unxerit eum,"non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum."
"Haec est," etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis.
"Ephi." Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicae carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et "salvare in perpetuum potest."
Versus 23
Versus 26
Versus 27
"Quidquid tetigerit." Quamvis oblatio sit alterius, id est poenitentis, sanctificabitur etsi non poeniteat. Similiter si parvulus baptizatus fuerit, qui per se nondum peccavit, mundatur ab originali
"Si de sanguine," id est, si substantia carnis peccatis fuerit maculata. Unde: "Vestimentum mistum sanguine erit in combustione, et cibus ignis" infernalis, scilicet lavabitur in loco sancto, id est spem habebit in baptismo, qui non solum praeterita abluit, sed instruit ut de futuris poenitere possit.
Versus 29
"Omnis masculus," etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram poenitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad poenitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: "Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum".
Versus 30
"Non comedetur," etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, "Deus enim noster ignis consumens est".