On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Initium Evangelii." ISID. "Evangelium, "bona annuntiatio,"quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: "Poenitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum coelorum.""
HIER. "Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum."
Versus 2
"Sicut scriptum est." Marcus prophetarum testimonia praemittit quibus haec vetera et non nova, sed a prophetis praescita et praedicta asserit, in quo et Judaeos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta haereticos alterum sine altero suscipiat.
Versus 3
"In deserto." In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judaea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quaerunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit.
"Parate." ISID. " Poenitentiam agite et praedicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem."
"Viam Domini." HIER. "Via Domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis."
"Rectas facite semitas." ISID. " Praecipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore."
Versus 4
Versus 5
"In Jordane" ID. " Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat."
"Confitentes," etc. "Confessio et pulchritudo in conspectu ejus" ID., id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Sarae. Sicut ad Mariam dicitur, quae est princeps cum Deo: "Benedicta tu in mulieribus".
Versus 6
Versus 7
"Fortior me." HIER. " Quis fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit."
Versus 8
"Ego baptizavi vos aqua." BEDA. "Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: "Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto."Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte praedicat dicens: "Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius"."
"Ego baptizo vos aqua, ille," ISID. " etc. Dei fluvius semper plenus, semper aequalis, de quo: "Fluminis impetus laetificat civitatem Dei". Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; unde Apostolus: "Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu," etc., usque: "Propter quod et Deus illum exaltavit"."
Versus 9
"Et baptizatus est in Jordane." Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret.
HIER. " Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilaeae venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: "Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei"."
Versus 10
"Vidit apertos coelos," etc. BEDA. " Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur coeli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: "Plenum gratiae et veritatis"."
"Manentem in ipso." Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi coelitus dari.
Versus 13
"Quadraginta diebus." ID. "Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem praeceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat."
Versus 14
Versus 15
"Poenitemini." HIER. "Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinae spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: poenitentiam agat, qui vult aeterno adhaerere bono. Praeconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiae pervenire meruerunt. Unde post poenitentiam praedicatores eliguntur."
Versus 16
"Vidit Simonem." HIER. " Simon, "obediens;" Andraeas, "virilis;" Jacobus, "supplantator;" Joannes, "gratia." His nominibus, etc., usque ad per prudentiam obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur."
ID. "Quem non inebriat eloquentia saecularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcaecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate."
ID. " Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andraeas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad aethera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam."
BEDA. " Quaeritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt."
"Et ingrediuntur." HIER. "Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: "Et ingrediuntur,"etc."
Versus 26
"Discerpens." ID. "Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, "discerpens,"idem est quod Lucas: "cum projecisset eum in medium."Quod vero addidit, "nihilque nocuit:"intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt daemones amputatis vel avulsis aliquibus membris."
Versus 30
"Et statim dicunt ei," etc. Lucas dicit quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quae non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: "Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me".
Versus 31
Versus 34
"Quoniam sciebant eum." BEDA. " Lucas dicit apertius: "Exibant daemonia a multis," etc., "quia sciebant eum esse Christum." Daemonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: "Nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent"."
Versus 38
"Ad hoc enim veni." VICT. ANT. "Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneae evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi oeconomiam exprimat, "ad hoc enim missus sum,"scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat."
Versus 40
"Et genu flexo," etc. BEDA. "Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitae suae erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat."
HIER. " Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: "Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt."."
"Omnes enim," "etc., usque ad et vero sacerdoti offerre "corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem"."
Versus 41
Versus 44
"Vide," etc. ID. "Non quia voluit quod non potuit, quia "omnia quaecunque voluit fecit". Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniae, sed etiam gratiae."
"Ostende te," etc. ID. "Ut intelligat non legis ordine, sed gratia quae super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium."
Versus 45
"At ille egressus." ID. "Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Praecepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quae agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnae est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri."