On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 3
Versus 4
Versus 5
"Cum autem vidisset." ID. "Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata."
"Fili." Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
Versus 7
"Quis potest dimittere." ID. "Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent."
Versus 13
"Et egressus," etc. ID. " Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quae est in spe coelestium, pertrahit."
Versus 14
"Levi." HIER. "Levi additus, quia a telonio negotiorum saecularium sequitur solum verbum quod dicit: quia "qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus"."
BEDA. "Marcus et Lucas verecundiae causa et honore evangelistae nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: "Justus in primis accusator est sui"; Matthaeum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente."
"Secutus est eum." ID. " Lucas plenius: "Et relictis omnibus secutus est eum". Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum."
Versus 15
"Et factum est." ID. "Lucas: "Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua". Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur."
"Publicani." Qui publica vectigalia exigunt, vel saeculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute praesumunt, nec ut Pharisaei calumniantur in vitiis permanentes, sed poenitentes.
Versus 18
Versus 19
"Nunquia possunt." Matthaeus ita: "Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus," etc. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiae, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt.
Versus 23
"Cum sabbatis." BEDA. "Nota primo apostolos litteram sabbati aestruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant."
"Et vellere spicas." Esuriunt ut homines, prae turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitae praebent, non praeparatas epulas, sed simplices quaerunt.
BEDA. " Discipuli per sata transeunt, cum praelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litterae superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt."
Versus 25
"Nunquam legistis," etc. Prae caeteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniae adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.
Versus 26
"Sub Abiathar," etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente.
"Panes propositionis." BEDA. " Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in caeteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo."