On this page
Caput 15
Caput 15
Versus 1
Versus 2
Versus 11
"Ut magis Barabbam." BEDA. "Adhaeret Judaeis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animae nunquam reciperent."
Versus 14
"Pilatus vero." Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: "Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum?" Cumque respondissent: "Crucifigatur," non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quae mandaverat ei (ut Matthaeus dicit): "Nihil tibi et justo illi", respondens ait: "Quid enim mali fecit?" Quod dicendo, Jesum absolvit.
Versus 15
"Barabbam, et tradidit," etc. HIER. "Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara praecipitatur."
"Jesum flagellis." Ut nos flagellis liberaret; unde: "Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo": cum prius diceretur: "Multa flagella peccatoris".
"Jesum flagellis caesum." BEDA. "Caesus est ab ipso Pilato, unde Joannes: "Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit:"et post subjunxit: "Et milites plectentes coronam de spinis", etc. Et militibus illudendum praebuit. Quod ideo fecit, ut ejus poenis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent."
Versus 19
"Et percutiebant," etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturae auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui praesentiam gratiae ejus exsecrandis verbis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant.
Versus 20
"Et educunt illum." HIER. " Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus."
"Ut crucifigerent." HIER. "Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster laeva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: "Ut sciamus quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum". Aves in forma crucis ad aethera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis demonstrat."
Versus 21
"Et angariaverunt." BEDA. "Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. "Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus"."
HIER. "Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei."
Versus 22
"Calvariae locus." HIER. "Tradunt Judaei quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac, ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judaea carnali, separetur."
BEDA. "Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariae decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi."
Versus 23
Versus 24
"Et curcifigentes cum." HIER. "Hic figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiae boni et mali; secundum boni tantum et vitae nobis lignum est. Extensio primae manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundae vitam quae perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium."
"Vestimenta sua." BEDA. "Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis aequaliter, id est concorditer distributam."
HIER. "Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, praepositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quae est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli."
Versus 26
"Et erat titulus." BEDA. "Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: "Ego autem constitutus sum rex ab eo,"etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suae carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo praetenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium."
Versus 27
"Et cum eo crucifigunt." BEDA. " Sicut dicit Apostolus: "Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum." Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: "Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum"."
"Duos latrones." ID. Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus.
HIER. "Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter praecedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita poena plectitur aeterna. Hic pullus Judae ligatur ad vitem ἀναβόλαιον,id est, pallium tingitur in sanguine uvae, hic lacerant haedi vineam."
Versus 32
Versus 33
Versus 37
"Jesus autem," etc. BEDA. "Quid dixerit Lucas aperit: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit". Quod autem dicit Joannes: "Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit spiritum". Inter hoc quod ait: "Consummatum est,"et illud: "inclinato capite emisit spiritum,"emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, caeteri commemorant: "In manus tuas,"etc."
Versus 38
"Et velum templi." Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: "Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus" ; nunc autem: "Exaltare super coelos Deus", "et in omni," etc.; et in Evangelio prius: "In viam gentium ne abieritis".; et post passionem: "Ite, et docete omnes gentes".
Versus 39
Versus 40
Versus 42
"Et cum jam sero esset," etc. ID. " Παρασκευὴ Graece, praeparatio Latine. Hoc nomine Judaei inter Graecos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quae sabbato erant necessaria praeparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente aetate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant."