Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Versus 1

"Erat autem pascha." HIER. " Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: "Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus"."

BEDA. " Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum."

"Et quaerebant summi sacerdotes." HIER. "A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant."

Versus 2

"Non in die festo." ID. "Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt."

Versus 3

"Et cum esset Bethaniae." ID. "Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur."

"Simonis leprosi." Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat.

"Et recumberet, venit," etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quae de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus.

"Mulier." BEDA. " Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthaeus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit."

"Alabastrum." Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat.

"Nardi spicati." Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius.

"Et fracto." HIER. "Domus impleta odore, coelum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est."

BED. " Devotio Mariae, fidem et pietatem designat Ecclesiae, etc., usque ad pia praedicatione et devotis veneratur obsequiis."

Versus 4

"Erant autem quidam." ID. " Per synecdochen plurale pro singulari posuit, etc., usque ad cujus hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit."

"Ut quid perditio ista." HIER. "Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur."

Versus 5

"Poterat enim unguentum." ID. " Sub praetextu avaritiae mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam."

Versus 6

"Bonum opus operata." ID. "Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiae. Aliud enim est credere ei, aliud est credere in eum, id est, totum se injicere in illum."

Versus 7

"Me autem non semper." BEDA. "Corporali praesentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: "Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus". Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: "Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi omnibus diebus.""

HIER. "Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali praesentia, ut prius in convictu et familiaritate."

Versus 8

"Quod habuit." Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.

Versus 9

"Amen dico vobis." BEDA. "Nota in Christo notitiam futurorum, passuros post paucos dies praescit Evangelium suum toto orbe praedicandum. Notandum, quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit: sic et Judas qui ei detraxit, perfidiae nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futura impii contumelias tacet."

Versus 10

"Uno de duodecim." HIER. "Unus numero, non merito, nomine non numine, corpore non animo, unde sponsus ad sponsam: "Vulnerasti cor meum, soror mea, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui". Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Judae cum caeteris dicitur: "Vobis datum est nosse mysterium regni Dei". Et: "Dedi vobis potestatem", etc."

"Abiit ad," etc. Ille abiit ad principes: et postquam exivit, intravit in eum Sathanas. Hic "nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile juugitur". Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum; Judas ad Judaeos, ut nox nocti indicet scientiam.

Versus 11

"Et quaerebat quomodo illum," etc. HIER. "Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat: Tibi dabo hanc potestatem universam."

"BEDA." " Multi hodie scelus Judae exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem."

Versus 12

"Et prima die azymorum." Id. " Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suae passionis exordium sacravit."

ISID. "Cum amaritudine comeditur azyma, quae est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini."

Versus 13

"Ite in civitatem." BED. " Indicium est praescientiae divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur."

HIER. "Civitas est Ecclesia quae muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquae lex litterae."

"Homo lagenam aquae." BEDA. "Consulte et aquae bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur."

"Sequimini." HIER. "Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent."

Versus 15

"Coenaculum grande." ID. "Ecclesia magna, quae narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: "Circumamicta varietate"virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore."

BED. " Coenaculum lex spiritualis, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschae sacramenta et caetera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit."

Versus 17

"Vespere autem." HIER. "Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitae aeternae: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso."

Versus 18

"Amen dico," etc. Sicut de passione praedixerat: ita de proditore praedicit, dans locum poenitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas praesciri a Deo, poeniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius poenitentiam agat.

"Unus ex vobis." Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. "Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem". Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: "Nunquid ego sum, Domine?" Unus remissus et pecuniae amore affectus dixit: "Nunquid ego sum, Rabbi?"

Versus 19

"Contristari." Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.

Versus 20

"Unus ex duodecim." HIER. "Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quae de ovili egreditur, lupi patet morsibus."

"Qui intingit." BEDA. "Mira Domini patientia. Prius dixit: "Unus ex vobis tradet me,"perseverat proditor in malo. Apertius arguit: et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur."

Versus 21

"Vae autem." ID. " In sempiternum vae homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit, etc., usque ad poena praedicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur."

Versus 22

"Manducantibus." ID. " Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Aegypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum."

"Accepit." HIER. " Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quae sunt mysteria Ecclesiae Christi."

BEDA. " Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari."

Versus 23

"Gratias." Gratias egit et benedixit jam proximus passioni, qui poenam alienae iniquitatis suscipit: qui nihil dignum passione egit: ut ostendat quam aequanimiter unusquisque propriae culpae flagella sustinere debeat.

"Biberant." HIER. " Ebrietas felix: salutaris satietas, etc., usque ad sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat."

Versus 25

"Jam non bibam." ID. "Hic mutat sacrificium, sed non mutat tempus; ut nos nunquam coenam Jesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui facit in quarta decima resurrectionem, in undecima coenam Domini facit, quod nunquam inventum est nec in Novo nec in Vetere Testamento."

"Vitis." BEDA. " Vitis vel vinea Domini Synagoga, etc., usque ad de salute ejusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar."

Versus 26

"Et hymno dicto." ID. " Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere."

"In montem Olivarum." HIER. "In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad coelos: ut sciamus quia inde ascendimus ad coelos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra."

Versus 27

"Omnes scandalizabimini." BEDA. "Praedicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed poeniteant."

"In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt", et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati.

HIER. "Omnes cadunt, sed non omnes jacent. "Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat?"Carnale est cadere: diabolicum est jacere."

"Percutiam pastorem." Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: "Percutiam pastorem." Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.

Versus 29

"Petrus autem." ID. "Avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam ut, timore humanae mortis, timor Domini superetur."

Versus 30

"Bis gallus vocem." BEDA. " Alii simpliciter: "Priusquam gallus cantet, ter me negabis,"etc., usque ad sicut et illud: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam"."

HIER. " Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinae negationis sordes lavit lacrymis."

Versus 32

"Gethsemani." ID. "Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum."

"Sedete hic." ISID. "Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi."

"Donec orem." BED. " Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde: "Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis"."

Versus 33

"Et coepit pavere." HIER. "Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: "Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam"."

Versus 34

"Tristis est," etc. BED. " Non propter mortem tristis est, etc., usque ad sed a somno infidelitatis et torpore mentis."

Versus 35

"Et orabat." ID. " Haec vox est sonus infirmitatis nostrae, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, "Non quod ego volo, sed quod tu.""

HIER. "Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: hic autem ostendit humanam quae per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quae prompta est perficere dispensationem."

Versus 36

"Sed non quod." HIER. "Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostrae praeponere."

Versus 37

"Et ait Petro," etc. Qui dixerat: "Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego" ; nunc tristitiae magnitudine somnium vincere non potest.

Versus 38

"Ut non intretis." Non ait ut non tentemini, sed "ut non intretis in tentationem," id est, ut tentatio vos non superet, non teneat intra suos casses.

HIER. "In tentationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans suscitat. Trina dormitio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de praeteritis et de praesentibus, et futuris veniam rogare."

"Caro autem infirma." BEDA. "Caro namque pondere suo ad ima semper trahit."

Versus 42

"Surgite." Postquam tertio oravit, apostolorum timorem poenitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit, dicens: "Surgite, eamus." Quasi dicat nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam, ut passuri gaudium et confidentiam videant.

Versus 44

"Signum." HIER. "Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt."

Versus 45

"Rabbi." BEDA. " Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat, etc., usque ad illud etiam complet: "Cum his qui oderunt pacem", etc."

Versus 47

"Unus." ID. "Petrus secundum Joannem eodem ardore mentis quo caetera. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperat. Lucas ait: "Quod Dominus tetigit auriculam et sanavit eam". Ipse enim pietatis nunquam obliviscitur, hostes etiam suos vulnerari non patitur. Mystice: Docens eos qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerunt, si digne poenituerunt salutem posse mereri."

Versus 48

"Tanquam ad latronem." ID. "Quasi dicat: Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit: et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est."

Versus 50

"Tunc," etc. ID. " Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt."

Versus 52

"At ille," etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicae dominae effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quae mundi sunt, post Jesum fugiat.

"Ab eis." Quorum et praesentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.

Versus 53

"Summum," etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?

Versus 54

"A longe." BEDA. "Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturae est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod poenitet fidei est."

"Atrium." HIER. "Atrium, saecularis circumitus est. Ministri, daemonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet."

"Et calefaciebat se." BEDA. " Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris."

Versus 57

"Falsum testimonium." ID. " Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur, etc., usque ad ut proprie de templo Judaico videatur dixisse."

Versus 60

"Et exsurgens," etc. Iratus, quia non invenit locum calumniae, motu corporis insaniam mentis demonstrat.

"Non respondens," etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, quia praevidit quidquid responderet in calumniam verti.

Versus 61

"Tu es Christus." HIER. "Quem exspectabat a longe non videbat prope: sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit."

Versus 62

"Et videbitis." Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit.

"A dextris virtutis." Quia "humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen".

"Cum nubibus coeli." HIER. "Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quae est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthaeus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc."

Versus 63

"Summus autem sacerdos." BEDA. " Eadem rabies quae prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt."

"Vestimenta sua," etc. HIER. " Hoc est, ephod in quo Judaei habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas usque ad consummationem saeculi in illis, quos sors electionis invenerit."

Versus 64

"Qui omnes," etc. HIER. " Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta: "Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?""

Versus 65

"Velare faciem," etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta.

"Alapis eum caedebant." BEDA. "Qui tunc caesus est alapis, et nunc caeditur blasphemiis falsorum Christianorum. Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur."

Versus 68

"At ille," etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit: Negabis te discipulum meum, sed "me negabis." Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum.

"Et exiit foras," etc. HIER. " Petrus sine spiritu, voci ancillae cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus."

Versus 70

"Nam et Galilaeus." BEDA. " Eadem lingua Galilaeis et Hierosolymitis est, sed tamen quaecunque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare, etc., usque ad quia nomen illud aliter Hierosolymitae, aliter Galilaei sonabant."

Versus 72

"Et recordatus est." ID. " Petrus nocte negat, ad galli cantum poenitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistae narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus."

PrevBack to TopNext