Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"Manum aridam." BEDA. "Quae ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta."

HIER. "Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, praedari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui "furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti"."

Versus 2

"Et observabant." BEDA. "Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant."

Versus 4

"Licet sabbatis benefacere." ID. " Arguit, quod legis praecepta prava interpretatione violant, aestimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem praeposuit de ove, et conclusit quod "licet sabbato benefacere.""

"Animam." ID. "Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod haec manus sanatio animae salutem significat."

"Perdere." ID. "Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit."

Versus 5

"Extende manum." BEDA. "Infructuosa debilitas animae non melius curatur quam eleemosynae largitione; unde: "Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat". Et in Ecclesiastico: "Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta". Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit."

"Et restituta est manus illi." Magnum studium nequitiae in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et caetera victui necessaria.

Versus 6

"Exeuntes autem." Qui per se non possunt, socios iniquitatis quaerunt.

"Cum Herodianis." Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes praedicabat.

Versus 7

"Secessit." Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus.

BEDA. "De synagoga secedit ad mare, etc. Judaeam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet praedicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit."

"Et multa turba." ID. "Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur."

Versus 9

"Navicula." Ecclesia de gentibus congregata fluctus saeculi mente transgressa: quae quanto sinum cordis gratiae recipiendae dilatat, tanto fluctus saeculi securius calcat.

"Ne comprimerent." Comprimunt, qui Ecclesiae pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.

Versus 11

"Et spiritus immundi," etc. BEDA. "Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: daemoniaci, vel potius in eis daemones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Praesentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse."

Versus 12

"Ne manifestarent." ID. "Non solum daemones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem praedicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate praedicata passio differretur, et sic salus mundi."

Versus 13

"Et ascendens." ID. "Postquam immundos spiritus se praedicare prohibuit, sanctos elegit, qui eum praedicarent et nefandos spiritus ejicerent."

Mons iste significat altitudinem justitiae, qua instruendi, et quam praedicaturi erant, per locum admonet ad coelestia erigi, sic et legem in monte dedit.

HIER. " Consuetudo divinae Scripturae est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiae veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis."

Versus 14

"Ut essent duodecim." Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quibus data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quae ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant.

BEDA. " Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthaeus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia "linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus"."

Versus 16

"Et imposuit." ID. " Non modo primum, sed cum adducto ab Andraea dixit: "Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus". Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: "Alius te cinget et ducet quo tu non vis"."

Versus 17

"Et Jacobum." Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem.

"Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui." Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: "Hic est Filius meus dilectus", ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: "Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine".

"Jacobum." Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit.

"Joannem." BEDA. "In quo est gratia, vel "Domini gratia,"qui ob amoris praecipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in poena recubuit."

"Filii." ID. "Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: "In principio erat Verbum,"etc.Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset."

Versus 18

"Et Andream." HIER. "Qui viriliter vim facit perditionis suae ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis."

"Et Philippum." ID. "Qui "os lampadis"est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus saepe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit."

"Et Bartholomaeum." ID. "Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: "Mandabo nubibus meis ne pluant". Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: "Beati"enim "pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur". Et: "Diligite inimicos vestros"ut sitis "filii Dei"."

"Et Matthaeum." Qui est "donatus:" cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, "ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno".

Nota, quod alii evangelistae Matthaeum praeponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit.

"Et Thomam." ID. "Qui est "abyssus."Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. "Unde scio hominem in Christo,"etc., usque: "quae non licet homini loqui"."

BEDA. "Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, graece quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit."

"Et Jacobum Alphaei." Id est, docti vel millesimi, cujus "a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis".

BEDA. " Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicitur: quia Maria Alphaei fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius."

"Thaddaeum." Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariae matris Jacobi et Joseph et Judae et Simonis.

"Et Thaddaeum," HIER. "qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum."

"Et Simonem." BEDA. "Simon Cananaeus a Cana vico Galilaeae, qui et Simon Zelotes, id est, aemulator. Cana, Zelus; Cananaeus, Zelotes."

"Et Simonem Cananaeum." Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam.

"Beati" namque "qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur". Trinum luctum implet qui consolationem quaerit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: "Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus". Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: "Et cessavit quassatio".

Versus 19

"Et Judam Scariotem." Qui non delet peccatum suum per poenitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: "Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiat contra Dominum semper".

Judas "confitens" vel "gloriosus;" Scarioth "memoria mortis." Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii haeretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur.

HIER. " Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar "merces," pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut "Non glorietur sapiens in sapientia sua", sed "qui gloriatur, in Domino glorietur"."

Versus 20

"Et veniunt," etc. BEDA. "Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiae donum, ut se prius, inde alios regant."

HIER. "Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbae quae impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia "qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini". Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: "Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam"."

Versus 21

"Et cum audissent," etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judaeorum reprobatur, de quibus: "In propria venit, et sui eum non receperunt".

Versus 22

"Et Scribae." BEDA. "Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, "Scribae,"id est sapientes, etc."

"Ab Hierosolymis." Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilaea et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quae sunt civitates gentilium: et Scribae ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judaeorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribae et seniores populi de nece ejus tractabant.

"Beelzebub habet." Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem daemoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

Versus 23

"Quomodo potest Satanas," etc. BEDA. "Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest."

Versus 27

"Et tunc domum ejus diripiet." ID. "Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit."

Versus 29

"Qui autem blasphemaverit." HIER. " Quia non meretur poenitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem daemoniorum esse dicebat, etc., usque ad: "Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum"."

BEDA. "Matthaeus dicit: "Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum,"etc. Ubi ostendit quaedam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam haec vita veniam promeruit."

"In aeternum." Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris saeculis.

"Reus erit aeterni delicti." BEDA. "Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc."

Versus 31

"Fratres." HIER. "Non filii Mariae semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati."

BEDA. "Mater et fratres, populus Judaeorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judaei videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quaerentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quaerunt."

Versus 33

"Quae est mater." ID. "Non refutat obsequi matri qui dicit: "Honora patrem et matrem": sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus". Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale praeficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum."

Versus 34

"Ecce mater mea," etc. HIER. "Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohaeredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater praedicando, dum per praedicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur."

PrevBack to TopNext