Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Et venerunt," etc. BEDA. " Gerasa urbs insignis Arabiae, trans Jordanem, juncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt, significat, etc., usque ad et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi."

Versus 2

"Homo in spiritu." ISID. " Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus. Elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, etc., usque ad flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior."

Versus 3

"Et neque catenis," etc. BEDA. "Catenis et compedibus graves, et duae leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quae jam vulgarem excederent consuetudinem."

Versus 7

"Torqueas." ID. "Magnum tormentum ei a laesione hominis cessare, et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius."

Versus 9

"Quod tibi nomen est?" BEDA. "Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum daemones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a daemonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur."

"Legio mihi nomen est." ID. " Significat populum gentilem innumeris idololatriae cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectae quam linguae dissociando confundunt."

Versus 12

"Mitte nos." ID. " Lucas: "Et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent". Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum ejus mitterentur in abyssum, non futura, etc., usque ad nam nisi quis porci more vixerit, in eum diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum, non autem ad perdendum."

Versus 13

"Grex praecipitatus est." BEDA. " Quia jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a daemonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus, etc., usque ad quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur."

Versus 14

"Qui autem." Quia quidam primates impiorum, quamvis Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus stupendo et mirando per gentes praedicant.

Versus 15

"Et vident illum." BEDA. "Lucas: "Sedentem ad pedes ejus."quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quae sequantur, intueri."

"Vestitum." Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde poenituerit potest donante Christi gratia pristina justitiae opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatae fidei recuperare.

"Et timuerunt." Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.

Versus 17

"Et rogare coeperunt eum." RAB. "Ut Petrus: "Exi a me, Domine, quia homo peccator sum,"etc.Ne tangant arcam Dei, ut Oza."

Versus 19

"Vade in domum tuam." BEDA. "Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum praepropere vult jam esse cum Christo, negligat praedicationis mysterium fraternae redemptioni accommodatum."

HIER. " Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et praedicat,etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt."

BEDA. "Matthaeus duos, Marcus et Lucas unum a daemone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Noe. Cum enim Noe tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti."

Versus 22

"Et venit quidam," etc. HIER. " Post haec Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum."

BEDA. "Jairus "illuminans"vel "illuminatus:"quia verbis vitae populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est."

Versus 23

"Quoniam filia mea." BEDA. " Lucas: "Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur". Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit."

Versus 24

"Et comprimebant." Dum ad puellam sanandam vadit, a turba comprimitur: quia Judaeis salutis monita praebens, quibus aegram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.

Versus 25

"Et mulier," etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim praeripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Israel, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Israel salvus fiet.

BEDA. " Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad haec dum Christus Judaeam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa praevenit."

Versus 26

"Multa perpessa," etc. ID. " Falsis theologis, philosophis, legum saecularium doctoribus, qui se utilia vivendi praecepta dare promittebant. Daemones quoque, etc., usque ad coeperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium."

Versus 27

" "Venit in turba. Si quis mihi ministrat, me sequatur" ID.. Et alibi: "Post Dominum Deum ambulabis". Vel quia Deum praesentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat."

Versus 31

"Tetigit." BEDA. "Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiae corde tangitur; unde: "Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum". Quia veraciter tangere est eum aequalem Patri credere."

HIER. " Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quae cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem."

Versus 33

"Mulier autem." BEDA. "Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturnae infirmitatis, et subitae credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis praeberet exemplum."

Versus 35

"Adhuc," etc. BEDA. " Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile."

Versus 36

"Archisynagogo." Archisynagogus coetus est doctorum legis de quibus: "Super cathedram Moysis sederunt scribae et Pharisaei". Qui si credere voluerint, etiam subjecta eis Synagoga salva erit.

Versus 37

"Et non admisit," etc. BEDA. "Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: "Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis"."

Versus 38

"Flentes et ejulantes. (ID)". "Laetentur omnes qui sperant in Domino, et in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis". Hanc laetitiam merito infidelitatis Synagoga amisit: et ideo inter flentes et ululantes mortua jacet. Sed Jesus eam funditus interire non patitur.

Versus 39

"Non est mortua." Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: "Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus".

BEDA. "Cum anima quae peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam aeternam praevidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest."

Versus 40

"Ejectis omnibus." ID. "Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi saecularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quae intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit."

Versus 41

"Talitha cumi." In Syro sermone quem evangelista ponit, non plus est quam: Puella, surge. Sed forte ad vim Dominicae jussionis exprimendam hoc addidit: "Tibi dico, surge," et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic saepe apostoli et evangelistae cum aliquod testimonium assumunt, magis sensum quam verba ponunt.

HIER. " Ad puellam dicitur Talitha cumi, id est, Puella, surge. Archisynagogo, etc., usque ad unde dicitur: "Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam"."

BEDA. " Quod Christus tres mortuos suscitavit, tria genera animarum significat. Puellam suscitat, etc.,usque ad quartum mortuum annuntiante discipulo audivit: sed quia vivi qui pro eo precarentur defuerunt: "Dimitte," inquit, "mortuos sepelire mortuos suos"."

PrevBack to TopNext