On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 4
Versus 7
Versus 8
Versus 9
Versus 17
"Philippi fratris sui." BEDA. "Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethae, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter."
Versus 29
"Et tulerunt." ID. " Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palaestinae, quae dicta est quondam Samaria. Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit."
Versus 30
Versus 31
"Venite seorsum." BEDA. " Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judaea, quae, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab."
Versus 32
"Abierunt in deserto." BEDA. "Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbae autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat."
Versus 34
"Et misertus est." BEDA. "Quomodo misertus sit, Matthaeus plenius exponit hoc modo: "Et misertus est eis, et curavit languores eorum."Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos curare et jejunos reficiendo ad laudem supernae largitatis animare; quae sequentia eum fecisse declarant."
Versus 35
Versus 37
"Date illis." Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda coelestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus praemisit, quod proximum esset Pascha. Matthaeus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.
Versus 40
"Per centenos et quinquagenos." Per quinquaginta jubilaei requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis.
Versus 41
Versus 43
"Et sustulerunt," etc. BEDA. "Secretiora mysteria quae rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit."
Versus 44
"Quinque millia." ID. "Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc praeceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi."
Versus 45
"Et statim coegit." Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus.
Versus 48
Versus 50
"Nolite timere." Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem praesentiae suae virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.
Versus 52
"Non enim intellexerunt." BEDA. "Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinae majestatis veritatem non cognoscebant."