On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Liber generationis." HIER. " Hebraei voluminibus suis a principiis nomen imponunt, ut liber Genesis, etc., usque ad sed hic mos est in multis, maxime in prophetis, ut visio Isaiae, subaudis haec est."
"Filii David." Ordo praeposterus ne praemisso Abraham, generationis contextio interrumperetur. Horum duorum specialiter dicitur Filius: quia unus primus inter patriarchas, alter inter reges ad quos facta est de Christo promissio, ut Judaeis Christum ex lege venturum aperiret, in quo viderent vaticinia impleri.
"Filii David filii Abraham." Hos duos de omnibus elegit quorum Filius dicitur Christus, ut Judaeis quibus scribit, scientibus ex lege Christum venturum, appareret hic esse qui diu erat promissus, in quo viderentur impleri omnia vaticinia; his enim solis in Veteri Testamento legitur facta promissio Abrahae, "et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae".
Versus 2
"Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob." Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium.
Matthaeus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri haec agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur.
Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthaeus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei.
"Genuit." Matthaeus ponit, "genuit:" qui naturae filios tantum numerat. Lucas: "Qui fuit:" qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthaeus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: "Ego hodie genui te".
"Judam et fratres." Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus.
Fratres Judae memorat praetermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut haeredes in libro vitae scripti, et quasi patriarchae duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur.
Versus 3
"Judas autem." Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Aegyptum in quam ambo postea cum patre transierunt.
"Phares autem genuit Esrom." In Aegypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Aegypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab.
Versus 4
"Aram autem." Aram Christus electus vel excelsus interpretatur: Electus de quo propheta: "Ecce puer meus quem elegi". Et alibi: "Excelsus super omnes gentes Dominus". Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: "Voluntarie sacrificabo tibi". Idem est Naasson, id est augurium, qui novit praeterita, praesentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.
Versus 5
"Salmon autem genuit Booz." Christus est Salmon, id est, "sensibilis," quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, "fames," vel "beatitudo," vel "impetus:" quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quae nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judae sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quae principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est praesens saeculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis praedicationum circumvallatur, donec "in novissima tuba" omnes muri corruant, et novissima mors destruatur.
"Booz autem." Booz Christus de quo dicitur: "Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet". Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus
"Ex Ruth." Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiae: "Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae". Per hanc semen Abrahae ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat.
Ruth significat Ecclesiam quae est de Moab, id est de gentibus, quae ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahae: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, "quia nihil ad perfectum adduxit lex". Ruth "videns" vel "festinans;" quia Ecclesia puro corde Deum videt quae festinat ad bravium supernae visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione.
"Jesse autem." Pater David saepius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: "Egredietur virga de radice Jesse", etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: "Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni", quia Spiritus eum abundantissime replevit.
Versus 6
"David autem rex." Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: "Dominus fortis et potens", etc. Et iterum: "Speciosus forma prae filiis hominum".
"Uriae." Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: "Similis ero Altissimo": cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternae majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.
Versus 7
"Salomon autem." Christus est Salomon, id est "pacificus," quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem.
"Roboam." De isto dicitur: "Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Israel". Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Israel cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Israel fuit. Sed Christus lucerna est aeterna in coelesti Israel, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit aeternum Christi regnum.
Versus 9
"Ozias autem." Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum.
"Ezechias." Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: "Nolite timere." Ezechiae cum esset sine liberis dictum est: "Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives". Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat: "Non videbo Dominum Deum," item, "non aspiciam hominem ultra," etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.
Versus 10
Versus 11
"Josias," id est "salus Domini" vel "incensum." Ille est qui dicit: "Dirigatur oratio mea sicut incensum", etc.
Josias, rex justus, quod non filii ejus quos genuit, non in transmigratione, quia nunquam transmigravit: sed secundum praedestinationem Dei ad transmigrandum, Jechoniam et fratres ejus simul ponit, ut quorum est communis iniquitas similis sit et miseria. Jechonias praeparatio Domini, quia tam patrem quam filium Dominus ad transmigrandum praeparavit.
ISID. "Veritas historiae habet, quod duo fuerunt Jechoniae, ut unus scilicet pater sit in fine praecedentis tesseradecadis, alter in principio sequentis Sed mystice secundum Augustinum unus et idem est in fide praecedentis et in principio sequentis. Sed quare praetermissus est Joachim pater Jechoniae? forsitan ut typum Christi faceret Jechoniam bis numeravit, et Joachim ne numerus augeretur praetermisit."
Versus 13
"Zorobabel autem genuit Abiud." Magister Babylonis, id est confusionis. Illi convenit qui mundum ab errore idololatriae ad viam veritatis revocavit. Fuerunt viri studiosi ex Judaeis dicti Heriles propter propinquitatem generis Christi, erantque Nazaraei, qui ordinem genealogiae Christi partim memoriter, partim ex libris Dierum, partim ab avis et proavis retinentes secundum ordinem scripserunt.
Versus 14
Versus 15
"Eleazar," id est, "Deus meus adjutor." Ille est qui ex persona hominis dixit: "Deus meus sperabo in eum".
Versus 16
"Joseph." Apponens Christus qui Judaeis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur.
"Joseph" Matthaeus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit.
"Virum Mariae." Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem.
Exemplo Mariae liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariae dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.
Versus 18
"Christi autem generatio." Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: "Unxit te Deus tuus." Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret.
"Sic erat." Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariae, quae et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut praescripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est.
"Cum esset desponsata." ORIG. " Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quae virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri."
"Antequam convenirent." Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam poenituerit, morte praeventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur.
"Inventa est in utero habens." Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc praetermissum a Luca exponitur.
Versus 19
"Justus." Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam.
Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariae, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitae consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quae separatae ab invicem dilabuntur.
Versus 20
"Haec autem eo cogitante." Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis.
"Ecce angelus Domini." Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur.
"Fili David." Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea.
"Noli timere." Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu.
"Conjugem." Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum.
Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit.
Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum.
Versus 21
"Pariet." Ne videretur Joseph non esse necessarius ei, subdit: "Pariet." Et ita eris necessarius procurationi.
Versus 22
"Hoc autem," etc. Quod propinquo est desponsata: quod inventa est in utero habens: quod peperit virgo: quod Jesus vocatus est: quod salvat. Hoc enim ait Evangelista, quando jam omnia impleta erant.
"Ut adimpleretur." Isaiae prophetia, signum est praescientiae Dei, quia quod dicit certum est a Deo praesciri: et ideo ab homine debet timeri. Nullum autem signum quod designat, efficit: sed tantum signat quod ostendit, sic prophetia non necessitatem oerum facit quae praedicit, sed signum est praescientiae Dei.
HIER. "Non est necessitas rerum ex eloquio prophetarum, sed sola exhibitio veritatis. Prophetia non fecit necessitatem eorum quae dicit, sed signum est praescientiae Dei."
Prophetia alia est ex praedestinatione Dei, quam necesse est omnibus modis evenire, ut sine nostro impleatur arbitrio: ut haec de qua hic agitur. Alia est ex praescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium. Alia est, quae comminatio dicitur, quae fit ob signum animadversionis divinae, ut fugiant a facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex praescientia: quia longe aliter scitur, quam futurum comminetur.
Versus 23
"Ecce virgo." Admiratur propheta Isaias, et quasi omnes de somno suscitans, ait: "Ecce virgo in utero habebit". Spiritui sancto praesens erat quod in tempore nondum erat.
Versus 24
"Exsurgens autem Joseph," etc. BEDA. "Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras, surgat a somno: faciat quod jubetur."
Versus 25
"Donec peperit." Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est.
Non quod postea cognoverit: sed ponitur "donec," pro "et," vel pro "aeterno," ut: "Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum". Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur.