On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 1
"Cum ergo natus," etc. Quamvis Matthaeus nativitatem praetermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: "Cum ergo."
RAB. " Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthaeus exponit."
"Bethehem Judae." Ad differentiam illius quae est in Galilaea, in tribu Zabulon. Duae enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de coelo descendit, qui ponitur in praesepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quae est domus in qua panis vivus comeditur.
"In diebus." HIER. " Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judaei locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt."
AUG. " Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: praevalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret."
"Venerunt." Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in praesepio, sed in Aegypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quae ex tribus filiis Noe natae sunt, venturae ad fidem praefigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam praecipue rogant: quia per Balaam de Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judaeorum in Oriente non quaeritur.
Versus 2
"Ubi est, qui natus est rex," etc. Confusio Judaeorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt.
"Vidimus enim stellam." Haec stella Dominicae nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quae mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella praedicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judaeis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua coelorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quaerunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judaea natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam praeviam quam recognoscunt.
Versus 3
"Audiens autem Herodes," etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quaeritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius.
"Audiens autem Herodes." Alium regem Judaeorum quam se quaeri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit.
Versus 4
Versus 5
Versus 9
"Et ecce stella quam viderant." Ingressi Judaeam deseruntur indicio stellae, ut cogantur ex lege inquirere. Vel divino deseruntur auxilio qui quaerunt humanum. Nec decebat signum infidelibus datum apparere domesticis legis et prophetarum; quia, "si Moysen et prophetas non audiunt: neque si quis ex mortuis," etc. Non tenuit aethereas vias: sed multum domui vicina, aliter non discernerent domum.
Versus 11
"Et intrantes domum," etc. Tres Magi uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis erat adoranda.
"Puerum cum Maria matre ejus," etc. Saepe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo dictum est: "Puer natus est nobis."
Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis? Ne aliqua inde malae suspicionis occasio daretur gentibus, quae primitias suas statim nato Salvatore ad eum adorandum miserunt.
Versus 12
"Et responso accepto." Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Haec responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: "Ego sum via, veritas, et vita." Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Aegyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad praemium, et vita doctrinae praeparanda est ad eundum.
Versus 14
Versus 13
"In Aegyptum, et erat ibi," etc. Omnigenum Deum monstrat venerantem: quia Christus a Judaeis non receptus, per praedicationem transit ad gentes. Fugit in Aegyptum sicut natus est, ut corruptam reparet naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit, sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat: nec insidias expavit qui venerat aperire versutias diaboli. De hac fuga praedixit Isaias: "Ecce Dominus ascendet super nubem levem," id est, carnem sine peccato: "ingredieturque Aegyptum". Septem autem annis in Aegypto latuit.
Versus 16
"Tunc Herodes videns." Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quae in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit.
Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desaevisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quae de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset.
"Occidit omnes pueros." Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quae figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quaeritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiae dedicatur.
Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judaea tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi.
Versus 17
Versus 18
"Vox in Rama." Propter uxorem Levitae fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel tribum Benjamin praeter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem.
"Audita." Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldaeis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judaeorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiae respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas caedis infantium pronuntiatur.
"Rachel." Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguae tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt.
Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiae commendatur, quae plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos.
Versus 19
Versus 20
Versus 21
"Qui consurgens." Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Israel: quia primum praedicaverunt Judaeis. Sed pro Herode, id est, manente haereditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus praedicare, et ad eas Christum transferre.
Versus 22
"Timuit illo ire." Si timuit Judaeam pro Archelao haerede paternae crudelitatis, cur non et Galilaeam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Caesare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilaeam, Herodes frater ejus obtinuit.
Versus 23
"Nazareth." Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum aeternitatis suae substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaraei dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.