Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 1

"In illo die." Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturae. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic.

RAB. " Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quae Judaei non intraverunt, foris in littera fixi."

Versus 2

"Turba stabat." Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, necdum coelestibus mysteriis quae desiderant imbuti cum Christo ascendunt.

Versus 3

"Locutus est multa." Quia turba non unius est sententiae sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas.

"Qui seminat." Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.

Versus 4

"Secus viam." Via est, mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Daemones dicuntur volucres, seu quia coelestis spiritualisque naturae, seu quia per aera volitant.

"Et venerunt." Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est.

"Et comederunt." Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.

Versus 5

"In petrosa." Petrosa cito quaerunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: "Fulgebunt justi sicut sol", et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus.

"Altitudinem terrae." Altitudo terrae est probitas animi disciplinis coelestibus eruditi, et in tentationibus probati.

Versus 8

"Scaagesimum." Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.

Versus 9

"Qui habet aures audiendi." Quoties haec admonitio in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.

Versus 10

"Et accedentes discipuli," etc. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet? Sed forte intelligendum, quod dudum cum ipso navem conscenderint: et ibi stantes quaerunt.

Versus 11

"Vobis datum est." Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quae non intelligebant multi qui foris sunt.

Versus 12

"Qui enim habet." Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judaeis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiae.

"Auferetur ab eo." Nulla verae sapientiae dulcedine gaudebit.

Versus 13

"Ideo in parabolis." Dicitur quod ideo excaecati sunt, et sententiae Domini per parabolas eis occultatae sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, majoris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. Sed Joannes hunc locum ita dicit: "Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaevavit oculos eorum, ut non videant". Ubi aperte dicit non ideo factam excaecationem, ut ea commoniti, et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando: non enim hoc possent nisi crederent, sed potius ideo excaecati, ut non crederent, quod aliis peccatis meruerunt.

"Videntes non vident." Sicut avarus multas habet opes et nullas, quia inutiles sunt ei.

Versus 14

"Auditu audietis." Haec de turbis prophetata sunt, quia stant in littore, et Domini non merentur audire sermonem.

Versus 15

"Oculos suos." Id est, ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet.

"Ne quando." Id est, ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti: quod tamen misericorditer factum est eis.

Versus 16

"Beati." Vere beati, quia hoc etiam praesentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.

Versus 17

"Et justi." Lucas justos reges dicit, quia motus suos bene regunt

Versus 18

"Vos ergo audite." Primam parabolam exponit, ut idem attendant in caeteris. Exponit non secundum singula verba, sed summam sententiae.

AUG. sup. Gen. " Proinde quod narravit evangelista (etiam factum est) Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem, etc., usque ad illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurorum."

Versus 20

"Super petrosa." Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiae, quae affligit, et voluptas, quae effluere facit.

Versus 22

"Fallacia divitiarum." CHRYSOST. " Suffocantur spinis quae audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit."

Versus 23

"Aliud quidem centesimum." RAB. " Tres differentiae sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur."

Versus 24

"Aliam parabolam." Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Haec parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.

Versus 25

"Homines." Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt praelati in Ecclesia: vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.

Versus 28

"Vis, imus." Cum spiritualis homo audit hoc esse a diabolo qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri, ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit justitiam Dei, an facere debeat, et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed Veritas respondet: Non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, et quid bonis conferat ejus error: et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur, qui forte futuri sunt: vel ne bonis obsit, quibus prosunt, etc. Tunc vero opportune fieri, cum jam non est commutandae vitae tempus et proficiendi aliis: et tunc non ab hominibus, sed ab angelis dicit fieri.

Versus 29

"Et ait: Non," etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos laesi patienter feramus.

"Ne forte." Hic datur locus poenitentiae et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari.

Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni.

AUG. "Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi."

Versus 30

"Sinite." Hoc videtur contrarium illi apostolico: "Auferte malum ex vobis". Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est, parum distat: ita monet Dominus ne de ambiguo judicemus, quod Dominus in die judicii non suspiciose, sed manifeste damnabit.

In patiendo justitiam meditemur: in judicando justitiam non negligamus.

"Et in tempore." Qui longanimiter tulit per justitiam, digna retribuit: discretae enim sunt virtutes, sed non contrariae.

"Et alligate." In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.

Versus 31

"Simile est regnum," etc. Regnum coelorum, praedicatio est Evangelii, de qua alibi: "Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus". Vel notitia Scripturarum.

"Grano sinapis." Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicae incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescent, quia praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitae fatigatione respirarent.

Versus 32

"Cum autem creverit." Toto mundo vel in animo singulorum: quia nemo repente perfectus. Crevit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in coelum. Vel creverit, id est, mentibus hominum quantae sit virtutis innotuerit. Caetera apparent olera, quae cito crescunt et corruunt: non vivida, sed marcida: illa non olus, sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in ejus diversis sententiis spirituales quiescunt.

"Oleribus et fit arbor." Id est, dogmatibus philosophorum, quae cito crescunt et corruunt, nil vitale promittentia.

Versus 33

"In farinae satis." Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres animae virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel, mulier, Ecclesia, fidem hominum farinae tribus satis miscet, credulitati Patris et Filii et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis.

"Donec fermentatum." Tandiu charitas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil praeter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.

Versus 34

"In parabolis ad turbas." Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Israel, et omnia signa occulta sunt sacramenta.

Versus 44

"Thesauro abscondito in agro." Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur.

Terrenis regnum coelorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat.

"Abscondit et prae gaudio illius." Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.

Versus 45

"Negotiatori." Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes, intelligendo recte et operando bene, negotiari.

"Bonas margaritas." Bonae margaritae, lex et prophetae. Una pretiosa, scientia Salvatoris, pro qua homo, ut Paulus, omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.

Versus 46

"Inventa autem." Id est, Christo, qui praeest omnibus hominibus, vel spirituali praecepto dilectionis. Vel intellecto verbo, quod erat apud Deum penetrata carnis testudine. Vel coelestis vitae dulcedine, pro qua omnia vilescunt.

Versus 47

"Sagenae missae." Impletur Jeremiae vaticinium: "Ecce ego mitto ad vos piscatores multos". Postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes: "Sequimini me, faciam vos piscatores hominum:" contexuerunt sibi sagenam ex Veteri et Novo Testamento, et in mare saeculi miserunt, quae usque hodie trahitur, et in fluctibus tenditur: capiens quidquid incidit, bonos et malos, quos ad littus trahit, id est, ad finem mundi, ut tunc fiat divisio. Unde sequitur: "Sic erit in consummatione saeculi," etc. Sagenae comparatur Ecclesia vel praedicatio evangelica, quae a fluctibus saeculi ad, coelum trahit.

Versus 48

"Et secus littus." Littus, finis saeculi, in quo boni ad coelum, mali ad tenebras mittentur: in praesenti enim erant permisti.

Versus 52

"Ideo omnis Scriba doctus," etc. Quia intelligitis mysteria quae vobis revelo: ideo faciam vos praedicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiae meae, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis.

Apostoli sunt scribae et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio praedicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.

Versus 54

"Ut mirarentur." Magna caecitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.

Versus 55

"Fabri filius." Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judaei ignari divinae virtutis opera carnalis prosapiae contemplatione contemnunt. Non enim considerant praesentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.

Versus 57

"Propheta." Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: "Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro".

"In patria." Id est, in populo Judaeorum: majora autem facit in gentibus.

Versus 58

"Et non fecit." Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.

PrevBack to TopNext