Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Versus 1

"In illo tempore." Narrata praedicatione et miraculis unius anni ante quaestionem Joannis factis, transit ad illa quae facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur.

"Esurientes," etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistae addunt: "manibus confricasse". Unde et Petro dicitur: "Macta et manduca".

Versus 2

"Non licet." Secundum praeceptum legis. Sed quia alia scriptura dicit: "Misericordiam malo quam sacrificium", melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde edere.

Versus 3

"At ille dixit," etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram, sed spiritualiter intelligamus.

"Non legistis." Si David et Abimelech non reprehenditur, quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis?

Versus 4

"Panes propositionis." Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.

Versus 5

"Quia sabbatis sacerdotes." Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur. Unum exemplum datum est regiae potestatis de David: aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et dominus sabbati.

Versus 6

"Dico autem vobis." Quasi dicat: Si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spirituale non potest defendere discipulos sibi credentes?

Versus 7

"Si autem." Et vos ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adjecit: "Si autem sciretis," id est, quia Deus per gratiam disposuit liberare populum, et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos, si vetera omittunt.

Versus 8

"Dominus est enim." Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis Filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et dominus sabbati?

Versus 10

"Et ecce homo." Iste homo dicitur caementarius fuisse, quia manus cui spiritualis aedificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi.

"Ecce homo manum," etc. Significat humanum genus in foecunditate boni operis arefactum pro manu ad pomum extensa, quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiae, ibi transgressor majori subjacet culpae.

"Interrogabant." Quia discipulos de violatione sabbati probabili exemplo excusaverat, ipsum volunt calumniari, ut si non curet, crudelitatis, vel imbecillitatis: vel si curet, transgressionis arguant.

"Sabbatis," etc. Praecipue sabbatis docet et operatur Jesus, non solum propter speciale sabbatum, sed et propter celebriorem populi conventum, quaerens salutem omnium.

Versus 11

"Quis erit." Competenti exemplo solvit quaestionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: "Omne opus servile non facietis in eo". Id est, peccatum. Sic et in aeterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.

Versus 13

"Extende." Quia nil plus valet curationi eleemosynarum largitate, unde dicitur: "Non sit manus tua ad accipendum porrecta, sed ad dandum collecta". Quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.

"Sicut altera." Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat: sinistram sanam quia suae utilitati intendebat: sed veniente Christo dextera sanatur ut sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit charitate.

Versus 15

"Recessit inde." Nota exemplum: "Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam".

"Secuti sunt." Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.

Versus 16

"Et praecepit." Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judaeis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quaeramus.

Versus 18

"Animae meae." Per animam omnis affectus demonstratur.

Versus 20

"Arundinem." Judaeos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit.

"Arundinem quassatam." Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis, linum fumigans exstinguit: quod Christus non fecit, qui potius venit quaerere quod perierat; patientiam namque servavit, donec judicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe ad regnum rediret, in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus.

"Linum fumigans." Gentes, quas naturalis legis ardore fere exstincto fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involvit: quas non exstinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit.

"Donec." Tandiu praedicatio ejus nullis insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra judicium, et impleatur: "Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra."

Versus 22

"Et curavit." Tria signa simul facta sunt quae et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso daemone lumen fidei videant et Deum laudent.

Versus 24

"In Beelzebub." Beel, id est, Baal: muscarum, ob sordes immolatitii sanguinis: deus est Accaron, quo nomine vocant principem daemoniorum.

Versus 25

"Omne regnum." Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei daemones ejicit, vel in principe daemoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe daemoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.

"Et omnis civitas." Eadem ratio est civitatis et domus, quae regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit.

Versus 27

"Et si ego in Beelzebub." Si expulsio daemonum in filiis vestris Deo non daemonibus deputatur, quare in me idem opus eamdem non habet causam?

"Ipsi," etc. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas meae virtutis apparet. Vel ita potius: Filii, id est, Apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil malae artis ab eo didicisse: ideo ipsi testes mei judicii, judicantes duodecim tribus Israel.

Versus 28

"Si autem ego." Illa pars: "Si ego in Beelzebub ejicio daemones," ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis.

"Si autem ego in spiritu Dei." Hic Lucas ait: "in digito". Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi: "Medius inter vos stetit, quem vos nescitis". Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus praedicavit. "Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum". Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.

Versus 29

"Aut quomodo potest." Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum daemonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a daemonio liberaret; ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant, diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes: quorum opera diversa sunt. Unde addit: "Qui non est mecum," etc.

"Domum illius." Vel domum, id est, omnes mundi partes Apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.

Versus 30

"Qui non est mecum," etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.

Versus 31

"Omne peccatum et blasphemia." Quod humana fragilitate contrahitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem nunquam reditur, peccatum insolubile judicatur.

"Omne peccatum." HIER. " Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his, etc., usque ad omnes veniam consecuturos post universale judicium, transactis licet multis saeculis, asserens."

"Spiritus autem." Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus: invidia calumniatur, et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si poeniteret: sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad poenitentiam perventurus sit. Sicut Joannes evangelista de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis ait: "Propterea non poterant credere". Quod iterum dixit Isaias: "Excaecavit oculos eorum". Qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt: quia non invidia diabolica, sed humana ignorantia hoc faciunt, irremissibili crimine non tenentur. Sed qui in similitudine diaboli contra conscientiam suam majestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in aeternum, sicut Marcus aperte declarat: qui posito hoc testimonio Domini subjunxit: "Quoniam dicebant, spiritum immundum habet".

Versus 32

"Et quicunque." AMBR. "Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meae, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit."

"Qui autem." Gratiam sancti Spiritus qua poenitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impoenitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit.

"Neque in hoc saeculo." Quaedam enim culpae in hoc saeculo laxantur: quaedam vero (parvae scilicet) etiam in futuro. Quae quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit.

"Neque in futuro." Quia sunt quaedam levia, quae si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.

Versus 33

"Aut facite." Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli.

"Aut facite," etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, praedicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribae et Pharisaei: et caeteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, haeresis et hujusmodi.

Versus 34

"Progenies viperarum," etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiae.

"Ex abundantia." Homo saepe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.

Versus 35

"Bonus homo." Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus judicat opera, ut et aliquando minora majorem, majora minorem habeant mercedem. Hoc in loco, vel Judaeos ostendit de quali thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus haeret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.

Versus 36

"Verbum otiosum." Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub.

GREG. " Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justae necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus."

Versus 37

"Ex verbis." Mors et vita in manibus linguae.

Versus 38

"Tunc responderunt." Cum Scribae et Pharisaei verba nullatenus possent improbare, in operibus quaerunt tentare, quaerentes signa videre, quasi non fuerint signa quae viderant.

Versus 39

"Nisi signum Jonae." Ostendit Judaeos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi poeniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judaei non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint poenitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.

Versus 40

"Sicut enim fuit Jonas." Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam.

"Tribus diebus." More antiquorum, qui diem cum nocte praecedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum praeterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur.

Mystice.

"Tres dies," tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

Versus 41

"Viri Ninivitae." Et est sensus: Jonas paucis diebus et sine signis praedicavit genti incredulae, et profecit: ego longo tempore, et populo Dei, et compluribus signis, in vanum praedico. Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt. Ninive, "speciosa:" signat gentilitatem quam Christus amavit foedam, ut faceret pulchram. In Ninivitis et regina Austri, fides Ecclesiae signatur, quae non minus per poenitentiam peractae insipientiae quam per industriam discendae sapientiae Deo conciliatur. Duae enim partes sunt Ecclesiae, quae peccare nescit, et quae peccare desistit, poenitentia enim peccatum abolet, sapientia cavet.

Versus 43

"Cum autem," etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginae Austri: quia me praedicante poenitentiam non poenituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur.

Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanae, qui mundata gravius contaminat.

"Ambulat per loca." Explorat corda fidelium a mollitie fluxae cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.

Versus 44

"Revertar in domum." Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humentibus. Umbra tenebrosa, conscientia: calamus foris nitidus, intus vacuus, simulator: locus humidus, lasciva mollisque mens.

Versus 45

"Septem alios spiritus." Septem vitia, septem virtutibus spiritualibus contraria.

"Nequiores." Quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratiae cum Christo destinatae.

Septem vitia, septem daemonia septem spiritibus contraria spiritui sapientiae et intellectus, etc.

"Sic erit," etc. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus Spiritus a Judaeis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, quae cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit: Revertar in Judaeos vacantes praesidio Dei et angelorum, increpationibus et correptionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus. Adduntur septem, quia multo majore numero daemonum possidentur blasphemantes Jesum quam in Aegypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.

Versus 46

"Ecce mater ejus." RAB. " Mystice. Mater et fratres populus est Judaeorum qui Jesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter ejus verba, etc., usque ad Fratres Domini sunt consobrini ejus, filii Mariae materterae ejus: quae dicitur mater Jacobi minoris et Joseph, et Judae et Simonis."

Versus 47

"Dixit autem ei." Insidiose, utrum spirituali operi carnem praeferat: et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognitionem, sed per conjunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.

Versus 48

"Quae est mater mea?" Non recusat obsequia matris, sed praefert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale praefert cognationi, ut et nos carni spiritum praeferamus. Unde: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus".

Versus 49

"Ecce mater mea," etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater praedicando.

PrevBack to TopNext