Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Versus 1

"Et accesserunt," etc.

"Ut signum de coelo," etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: "Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto". Petebant tentando ut in morem Eliae ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis aestivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse.

Versus 2

"Facto vespere." Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophetae, adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent.

Versus 3

"Rutilat enim." Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.

Versus 4

"Signa." Ad tempus gratiae pertinentia prophetis praedicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu.

"Signa autem." Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum coelum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum coelum cum tristitia.

"Non dabitur ei." Sed datur fidelibus de coelo quando videntibus apostolis in coelum ascendit, et Spiritum sanctum misit.

Versus 5

"Obliti sunt panes accipere." Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisaeorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.

Versus 6

"A fermento." Fermentum est perversa doctrina, quae vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.

Versus 8

"Quid cogitatis." Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?

Versus 11

"Cavete a fermento Pharisaeorum." A superstitiosa doctrina, quae more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit haeretica dogmata, panes sunt vera doctrina.

Versus 13

"In partes Caesareae Philippi." Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus.

"Homines esse." Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt.

"Filium hominis?" Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.

Versus 14

"Alii Joannem Baptistam." Sic poterant errare in Elia vel in caeteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: "Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo". Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.

Versus 16

"Respondens Simon Petrus." Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur.

"Dei vivi." Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt.

"Barjona." Bene filius columbae, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbae pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbae filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.

Versus 18

"Tu es." Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam.

"Petrus." A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos.

Sicut lumen et caetera nomina, ut: "Vos estis sal terrae," a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit.

"Et portae." Portae inferi sunt peccata, minae, blandimenta, haereses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suae credendi sunt aedificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum praetendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.

Versus 19

"Et quodcunque ligaveris." Id est, quem in peccatis persistentem aeternis poenis adjudicaveris: vel quem humilem et vere poenitentem absolveris, sic erit et in coelis.

"Et quodcunque ligaveris super terram." HIER. " Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: "Accipite Spiritum sanctum", etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic."

Versus 20

"Ut nemini," etc. Supra adventum suum praedicare praecipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est praedicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice praedicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit.

"Jesus Christus." Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.

Versus 21

"Exinde," etc. Ecce causa prohibitae praedicationis, quasi dicat: Tunc me praedicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

Versus 22

"Absit." Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.

Versus 23

"Vade." Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in praesenti data. "Aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves," etc. Quae si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo.

"Quia non." Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quae est voluntas Patris: sed carnaliter haec sapis.

Versus 24

"Si quis vult." Praedicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas.

"Abneget semetipsum." Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: "Vivo autem ego, jam non ego." Quod vero ultra se erat, coeperat: "vivit vero in me Christus".

"Tollat crucem." Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiae habuit Paulus, dum dicebat: "Castigo corpus meum et in servitutem redigo." Compassionis quoque cum ait: "Quis infirmatur, et ego non infirmor?"

Versus 26

"Quid enim prodest." Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Haec tempora designat in praeceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria.

"Aut quam," etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia "quam commutationem dabit homo," etc. "Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo". Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

Versus 27

"Filius enim." Nec durum videatur hoc pati: "Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis".

Versus 28

"Sunt quidam." Quia rudes erant apostoli, etiam in praesenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro.

"In regno." In regno beatitudinis aeternae, vel ostendendo suam potestatem in praesenti Ecclesia.

PrevBack to TopNext