Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 1

"Et post dies," etc. " Idem Marcus dicit, sed Lucas octo. Hi ergo ponunt medios, Lucas addit, etc., usque ad et in futuro omni modo separabuntur, cum abscondet eos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum."

"Petrum." Nomina istorum conveniunt. Quisque debet esse Petrus, id est firmus in fide. Inde Jacobus, id est supplantator vitiorum. Inde Joannes, id est, omnia gratiae divinae ascribens contra superbiam vitae, quae solet oriri ex virtutibus.

Versus 2

"Transfiguratus est." Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in coena, non mortale, non corruptibile.

"Resplenduit facies." In exemplum futurae beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis.

"Vestimenta autem," etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in coelo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.

Versus 3

"Et ecce." " Quales vel quid locuti, Lucas dicit: "Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem", id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt."

Versus 5

"Adhuc eo loquente." Ut discat qui tabernaculum quaesivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse.

"Ecce nubes lucida," etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctae Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur.

"Et ecce vox," etc. Quia imprudenter quaesivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo caeteros veritatem.

"Hic est Filius." Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino praeparare tabernaculum.

"Ipsum audite." Hoc jam Pater praecipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans praedixit: "Prophetam suscitabit", etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.

Versus 6

"Et audientes discipuli ceciderunt in faciem." Altiorem enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem. Timuerunt, vel quia se errasse cognoverunt, vel quia nubes operuit eos, vel quia vocem Patris audierunt.

Versus 7

"Surgite," etc. Pulso metu, doctrina datur, quo manente non audiretur.

Versus 8

"Levantes autem oculos," etc. Ablata nube vident Jesum, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra discessit, quae velamento suo apostolos texerat, verum lumen in Evangelio reperitur.

"Nisi solum Jesum." Si enim Moyses et Elias cum Jesu perseverassent, vox Patris videretur incerta, cui potius dedisset testimonium.

Versus 9

"Nemini dixeritis nisi," etc. Ne gloria futuri regni praeostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.

Versus 10

"Quod Eliam oporteat," etc. Traditio Pharisaeorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Aestimant ergo apostoli transformationem gloriae ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.

Versus 13

"Tunc intellexerunt," etc. Ex indicio passionis suae quam saepe dixerat, et praecursoris sui quam completam videbant.

Versus 14

"Et cum venisset." " Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat."

"Quia lunaticus est." " Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem."

Versus 15

"Et obtuli," etc. Latenter accusat discipulos, cum saepe impossibilitas curandi non vitio curantium, sed eorum qui curandi sunt, proveniat.

Versus 16

"Respondens." Non taedio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus aegroto contra sua praecepta agenti.

Versus 17

"Et increpavit." " Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judaeos arguit infidelitatis. Unde addit: "Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo daemonium." Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus."

Versus 19

"Propter incredulitatem." Ecce quando non exaudimur, non est impossibilitas praestantis, sed culpa deprecantis. Nam ex opposito si fides vestra tam fervens esset quam tribulata, magis et magis calesceret.

"Sicut granum sinapis." Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit in facie humilis, et in pectore fervens: vilis videntibus, et nullarum virium apparens, sed pressuris trita, quod intus habet ostendit.

Versus 20

"Hoc autem genus." Quomodo protervitas diaboli superetur ostendit, ut graviora quaeque sciamus jejuniis et orationibus superanda: et iram Dei in nos hoc remedio posse placari.

"Nisi per orationem." " Ista carnalium voluptatum mutabilitas non mutatur, etc., usque ad unde dicitur: "Sine intermissione orate"."

Versus 21

"Filius hominis." Semper laetis miscet tristia, ut cum venerint quasi praevisa minus moleste ferantur.

Versus 22

"Et contristati." Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.

Versus 23

"Et cum venissent Capharnaum." " Per Augustum Caesarem Judaea facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Caesari."

Versus 24

"Quid tibi videtur." Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quae eo absente gesta sunt.

"Reges terrae." Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.

Versus 25

"Ergo liberi," etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.

PrevBack to TopNext