On this page
Caput 19
Caput 19
Versus 3
"Et accesserunt." Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiae praedicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.
Versus 5
"Adhaerebit uxori." Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberae supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis.
Versus 9
"Et aliam duxerit maechatur. Et qui dimissam." Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primae uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela praecipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: "Qui adulteram tenet stultus et impius est".
Versus 12
Versus 14
Versus 16
Versus 17
"Quid me interrogas de bono?" Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit.
Versus 20
"Dicit ei adolescens." BED. "Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: "Si vis perfectus esse. Omnia haec.""
Versus 28
"In regeneratione." Duae sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duae adoptiones et duae resurrectiones.
"Filius hominis." Id est, cum servi forma quae judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices.
"Super sedes duodecim." Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: "Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare." Duo enim sunt ordines bonorum.
Versus 29
"Centuplum." Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: "Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam aeternam", id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: "Multi autem erunt primi", etc.