Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Versus 1

"Simile est regnum." Ostendit per parabolam, quia primi erunt novissimi, et novissimi primi. Pater iste familias conditor noster est, qui habet vineam, universalem Ecclesiam, quae ab Abel usque ad ultimum electum qui in fine nasciturus est quotquot sanctos protulit, tot palmites misit. Hic pater exiit ad excolendam vineam mane hora tertia, sexta, nona, undecima operarios conduxit a mundi hujus initio usque ad finem: ad erudiendam fidelium plebem praedicatores mittere non desistit.

"Simile est regnum." Non homini solum, sed toti negotio ab homine gesto, et in similibus similiter.

"Primo mane." Manifeste coepit a primo justo aeterna mercede praedicatores ad plantandam Ecclesiam invitare.

Versus 2

"Conventione." Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam aedificando mandatis decalogi insisterent.

"Ex denario." HIER. " Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite."

"A novissimis usque," etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, aequales his qui ab initio mundi coeperunt, omnes quidem idem coelum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incoepit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.

Versus 15

"Aut non licet." Stulta quaestio contra bonitatem Dei. Quaerendum esset, non si daret quod non deberet: sed si non quod deberet.

"An oculus tuus," etc. Vere Judaei pravam intentionem habuerunt qui prohibuerunt apostolos gentibus loqui, ut salvae fierent.

Versus 16

"Sic erunt novissimi primi." AUG. "Id est, Judaei de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: "Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam."Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent."

Versus 18

"Ecce ascendimus," etc. HIER. " Hoc saepe eis dixerat, etc., usque ad resurrecturum non dubitent."

Versus 19

"Ad illudendum," etc. Ideo Dominus in mundo noluit prosperari sed gravia pati, ut ostenderet nos qui per delectationem cecidimus cum qua amaritudine redire debeamus.

Versus 20

"Tunc accessit ad eum." Audita resurrectione putavit eum illico (immemor secundi adventus) regnaturum, et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum.

Versus 21

"Dic ut," etc. Bonum desiderium, sed inconsiderata petitio. Et ideo non voluntas, non propositum culpatur, sed ignorantia: et si impetrare non debet simplicitas, non meretur confundi.

Versus 22

"Nescitis." Qui sedem gloriae petitis vel quaeritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris quos nondum exercuit via laboris.

"Potestis." Et hoc sciebat, quod ejus passionem poterant imitari; sed hoc dicit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus: quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus sit imitatus.

Versus 23

"Calicem." Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium.

"Non est meum dare." Hoc est regnum coelorum non est dantis sed accipientis. "Non enim personarum acceptio est apud Deum:" sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personae est, sed vitae. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.

Versus 24

"Et audientes decem." Ut illi carnaliter petiverunt esse super omnes, sic et isti carnaliter contristati sunt esse aliquem ante se.

Versus 30

"Et ecce duo caeci." De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimae erat miseriae. Caecus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimaeus Thimaei filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii praedicavit Judaeis, exiens duos, quia post resurrectionem Judaeis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.

PrevBack to TopNext