On this page
Caput 23
Caput 23
Versus 9
Versus 15
Versus 16
"Quicunque." Pharisaei qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiae et fraudulentiae.
Versus 23
"Vae vobis." Et hic arguit eos avaritiae: quia nihil praetermittunt de his quae ad commodum suum sunt.
Versus 24
"Duces caeci." Opinione religionis in minimis quae lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna praecepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis.
"Excolantes." Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judaei culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quae illi contemnunt) occiderunt.
Versus 25
"Vae vobis." Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisaeos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt.
"Qui mundatis." Frustra sanctitatem exterius praetenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. "Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit", id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et caetera spiritualia levia esse.
Versus 31
"Itaque." Quia scelera patrum detestamini pro specie quidem sanctitatis; dum Christum persequendo et apostolos eadem facitis, facto probatis vos esse filios non solum carne, sed imitatione iniqua: et patet eos scientes peccare. Id est contra vos loquimini dum patres damnatis: similiter enim facitis.
Versus 35
"Ut veniat super vos." Non hos tantum praesentes dicit, sed omnem generationem malorum praecedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli.
"Usque ad sanguinem." Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadae, et in Evangelio quo utuntur Nazaraei, pro filio Barachiae legitur filius Joiadae. Sed ut justitia Joiadae sacerdotis praedicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.
Versus 37
"Jerusalem." Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis.