On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 2
Versus 4
"Tauri." Quia prius prophetae, et post apostoli ab infidelibus passi sunt: qui vobis modo sunt in exemplum quid sit vobis credendum. Venite, fide, caeteris concordando. Tauri sunt patres Veteris Testamenti, quibus indulta est licentia inimicos quasi cornu feriendi. Altilia ab alendo, id est pinguia interna charitate praecones Novi Testamenti, contemplationis penna superna petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant, vel per mortem carnis jam in requie positi.
Versus 13
Versus 14
Versus 16
"Cum Herodianis dicentes." Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, praesidis manibus attentant.
"Cum Herodianis." Id est, militibus Herodis. Sub Caesare Augusto quando descriptio facta est, Judaea facta est tributaria. His tributis praepositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judaeis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisaeis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et caetera quae lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisaei si possent decipere.
Versus 23
"Sadducaei," etc. Duae erant haereses in Judaeis. Pharisaeorum qui praeferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducaeorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducaei namque justi interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulae fingunt, quae deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.
Versus 32
"Deus Abraham," etc. Qui jam mortui erant, quando haec dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt: "Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob." Per hoc probat aeternitatem animarum, et statim infert: "Non est Deus mortuorum," etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt.