Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

Versus 1

"Decem virginibus." Virgines sunt omnes qui se a luxu saeculi continent.

"Et sponsae." Omnes simul sunt sponsa quae modo desponsata est virgo a corruptione saeculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.

Versus 2

"Quinque." Quia quinquepertita est continentia in carnalibus illecebris, videlicet ut in quinque sensibus contineant se a voluptatibus.

Versus 5

"Moram autem faciente sponso." Quia non est parum temporis inter priorem et secundum adventum Christi.

"Dormitaverunt omnes et dormierunt." Quia postea suscitandi.

Versus 6

"Media autem nocte clamor factus est." Id est, nullo sciente vel sperante. Unde "Dies Domini sicut fur in nocte veniet".

Versus 8

"Date nobis de oleo," etc. Quorum facta aliena fulciuntur, laude eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est.

"Exstinguuntur." Id est, adventu judicis intus obscurantur, et a Deo non habent mercedem, quia receperunt laudem.

Versus 9

"Ne forte." Quia quisque pro se rationem reddet, nec alieno testimonio juvatur quis apud Deum, cui secreta patent, et vix sibi quisque sufficit ut ei perhibeat testimonium conscientia sua.

"Ne forte" unusquisque pro suis operibus mercedem suscipiet, nec possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare.

"Ad vendentes." Vendentes sunt adulatores, quia dant laudem et accipiunt aliquam mercedem.

Versus 10

"Dum autem." Inclinantibus se illis in ea quae foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat.

"Clausa est." Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.

Versus 11

"Novissime vero." Per veram poenitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictae. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.

Versus 13

"Vigilate." Videlicet ut testimonium bonae conscientiae nobis praeparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus.

"Nescitis diem neque horam." Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.

Versus 14

"Peregre proficiscens vocavit servos suos," etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando coelum ascendit.

Versus 15

"Et profectus est statim." Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.

Versus 16

"Operatus est in eis." A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui praedicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.

Versus 19

"Posuit autem." Coepit singulorum actus discutere accusante conscientia unumquemque vel excusante.

Versus 20

"Ecce alia quinque." Quotquot ab errore convertit, tot Domino obtulit, testimonium sibi dante conscientia, quod per gratiam sibi datam non tantum sibi profuit, sed etiam quos potuit lucrifecit.

Versus 21

"Super pauca." Pauca sunt bona praesentis vitae quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiae admistione sunt. Multa autem bona aeterna, quae sunt sine omni corruptionis molestia.

"Intra in gaudium Domini tui." Admistus choris angelorum: sic intus laetare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.

Versus 22

"Qui duo talenta acceperat." Iste viribus suis quidquid in lege Dei didicerat, in Evangelio duplicavit. Sive conscientiam et opera praesentis vitae futurae beatitudinis typos intellexit.

Versus 24

"Durus es." Quia ardua est via quae ducit ad vitam, et quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.

Versus 25

"Et timens abii," etc. Et timens aggredi altioris vitae gradum, ne alterius salutem quaerens ipse periclitarer.

"Abscondi talentum tuum." Non praedicavi quod te donante intellexi.

Versus 26

"Sciebas quia," etc. Quare ista cogitatio non incussit tibi timorem ut scires me mea diligentius quaesiturum? Quod dixit pro excusatione vertitur in culpam.

Versus 27

"Nummulariis." Vel caeteris doctoribus, ut apostolis et episcopis. Vel, cunctis credentibus qui possunt pecuniam duplicare.

Versus 28

"Et date ei," etc. Hoc in Ecclesia fieri plerumque videmus, quia plerique dum bene ministrant exteriora quae accipiunt per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.

Versus 29

"Omni enim," etc. Multi enim natura licet sapientes et acuti, si sint desides, perdunt bonum naturae, et praemium quod erat eis promissum, videtur transire ad alios qui quod habent minus, per naturam acquirunt per industriam. Vel qui habet fidem et bonam voluntatem, etiam si minus habet in opere dabitur ei a bono judice. Sed qui in fide non habet etiam virtutes quas naturaliter habet, perdit sine qua non sunt virtutes. Vel qui habet amorem verbi, datur ei sensus intelligendi. Qui vero non habet, etiam si naturali studio callet, deficit. Vel qui non habet charitatem, amittit omne bonum quod habet. Nota quod hoc quod cuique datur in rebus mundanis vel spiritualibus, pro talento imputatur de quo est rationem redditurus.

Versus 31

"Cum autem." Tradendus in proximo cruci praemisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

Versus 32

"Oves ab," etc. Duo ordines erunt in judicio electorum scilicet et reproborum: sed electorum alii judicabunt, quibus dicitur: "Sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes tribus Israel." Alii judicabuntur quibus dicitur: "Esurivi et dedistis mihi manducare." Item reproborum alii qui extra Ecclesiam sunt, non judicabuntur: alii qui judicabuntur, quibus dicitur: "Esurivi, et non dedistis mihi manducare," etc.

Versus 33

"Haedos." Haedus est animal petulcum et olidum, qui pro peccatis offerebatur in lege, et significat peccatores: nec dicit capras quae possunt habere fetus.

Versus 34

"Benedicti Patris." Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam praedestinati estis a constitutione mundi.

Versus 37

"Tunc respondebunt." Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur: "Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam", etc.

Versus 40

"De his fratribus." Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.

Versus 42

"Non dedistis," etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si aeternaliter damnatur quid de suo non dedit?

Versus 44

"Domine, quando," etc. Excusare se satagunt quasi Deum fallere possint qui homines fallebant. Sed non habent excusationem qui converti a malis et agere eleemosynas noluerunt; unde subdit: "Quandiu non fecistis uni," etc.

Versus 46

"In supplicium aeternum." Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis daemonibus.

"In supplicium aeternum." AUG. "Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia."

PrevBack to TopNext