On this page
Caput 26
Caput 26
Versus 1
"Et factum est cum consummasset." De consummatione saeculi et discretione judicii: vel ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et praedicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate praedixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admistum esse gloriae aeternitatis admoneat.
Versus 6
"Cum autem." Habito consilio ordo narrationis illuc transit, "tunc abiit unus de duodecim," ut factum Judae conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschae dicens: "Cum autem," etc.
Versus 7
"Accessit." HIER. "Diligenter observa, quae de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput."
"Mulier habens." Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quae quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit.
"Unguenti pretiosi." Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: πίστις Graece, fides Latine.
"Mystice." Haec devotio Mariae fidem significat Ecclesiae, quae dum deitatem Christi praedicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthaeus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisaei non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quae tunc accessit peccatrix.
Versus 18
"Ad quemdam." Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit.
"Ad quemdam." Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, "Ite in civitatem:" interponit ipse, "ad quemdam:" non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur.
Versus 19
"Et fecerunt discipuli sicuti." In alio Evangelio scribitur: "Invenerunt coenaculum grande stratum." Coenaculum, lex spiritualis est, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquae bajulum, id est praeconem gratiae, in domum Ecclesiae sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat.
Versus 23
"Qui intingit." Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit.
"In paropside." Marcus: "in catino." Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab aequis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia.
Versus 24
"Bonum erat ei." Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse.
Versus 25
Versus 26
"Coenantibus autem," etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschae quae in memoriam liberationis populi Dei de Aegypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui "juravit Dominus et non poenitebit eum: tu es sacerdos", etc.
"Accepit." HIER. "Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem."
"Et benedixit ac fregit." Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret.
"Fregit," ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinae virtutis implevit. Ideo post coenam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschae sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicae passionis sacramentis, quam corporalibus escis.
Versus 29
"Non bibam." Non delectabor caeremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni praecipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quae modo mortalis est.
Versus 30
Versus 32
Versus 37
"Coepit contristari." Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum.
"Coepit contristari," HIER. "ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: "Coepit contristari."Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judaeorum et eversionem Jerusalem."
Versus 38
Versus 39
"Si possibile est." Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judaei, qui excusationem ignorantiae non habent, non occidant; unde ait: "iste," id est populi Judaeorum non simpliciter calix: "Si possibile est," ut sine interitu Judaeorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excaecandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas.
Versus 44
"Oravit tertio." Tribus vicibus oravit, ut et nos a praeteritis peccatis veniam, et a poenitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quae omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.
Versus 48
Versus 53
"An putas quia," etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judaeos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt.
Versus 64
Versus 65
"Scidit vestimenta." Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiae (quae vestis Dei dicitur) usque in finem saeculi indirupta manebit. Mos est Judaeorum cum aliquid blasphemiae audiunt, scindunt vestimenta.
Versus 69
"Una ancilla." Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem praevaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiae compellit.
Versus 74
"Et continuo gallus cantavit." Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu poenitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratae jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem verae lucis praesentia plene quidquid mutaverat, erexit.