Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 1

"Vespere," etc. HIER. " Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt."

"Maria Magdalene, et altera Maria." Duae unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.

Versus 2

"Terrae motus." Sicut in passione et in resurrectione fit motus terrae: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad poenitentiam movenda.

"Revolvit lapidem." Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita aeterna coepit toto orbe praedicari.

Versus 3

"Sicut fulgur." In candore vestis significabat blandum justis, in terrore fulguris, significat terribilem futurum reprobis.

Versus 5

"Nolite timere." Quae vestros concives videtis. Illi timeant qui ad eorum societatem non pertinent.

Versus 7

"Et cito euntes." Nec concessum est nobis hoc gaudium occulto cordis tenere, sed similiter amantibus pandere.

Versus 8

"Cum timore et gaudio." Duplex est affectus in eis, timoris et gaudii. Alter de magnitudine miraculi, alter ex desiderio resurgentis, et uterque gradum femineum concitabat.

Versus 9

"Et ecce Jesus," etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus.

"Et tenuerunt." Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: "Nolite timere," ut mente placida possint audire quae dicuntur. Istae tenent pedes quae adorant resuscitatum: sed illa quae nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: "Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum".

Versus 10

"Nuntiate." Ut mulier mortifera serpentis verba narravit, ita modo verba vivificatoris, ut a qua tunc mors, modo ab ea vita.

"Fratribus meis." Ante etiam servos vocavit, modo fratres, ut post resurrectionem eamdem humanitatem resumpsisse, et illos idem sperare doceat.

Versus 12

"Pecuniam copiosam." HIER. "Qui rebus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisaeorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris."

Versus 13

"Furati sunt eum nobis dormientibus." AUG. "Si dormierunt, quomodo viderunt? Si non viderunt, quomodo testes esse potuerunt? Avaritia quae captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri: et sic Judaeos seduxit, unde subdit: "Et divulgatum est.""

Versus 16

"Abierunt." A Jerusalem in Galilaeam.

"In montem:" quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Praecessit Christus primitiae dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.

Versus 17

"Quidam autem dubitaverunt," ut Lucas ait: existimantes se spiritum videre, quem moriendo tradidit.

Versus 18

"Et accedens." Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam.

"Data est." Hoc non de coaeterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.

Versus 19

"Euntes." Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat.

"Docete." Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

Versus 20

"Et ecce ego vobiscum sum." Quae autem merces piae conversationis, quodve pignus futurae beatitudinis etiam in praesenti sit fidelibus, subdit: "Ecce ego vobiscum sum," etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiae promittit. Nota quod usque in finem saeculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni.

AUG. " Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: "Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum"."

PrevBack to TopNext