Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 1

"Mane autem." Matthaeus et Marcus contexerunt narrationem de his quae cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde caetera contexerent.

Versus 4

"Peccavi tradens," etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primae voluntatis exitum non mutavit.

"Quid ad nos." Quid ad nos pertinet de hoc?

"tu videris," tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et caecitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec poenitentiae dolore crucientur.

Versus 5

"Et projectis." Sicut poenitentia ejus fuit infructuosa, sic et haec oblatio in templo est exsecrabilis.

"Et abiens." HIER. "Nihil profuit Judae egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod de eo dicitur: "Et oratio ejus fiat in peccatum": ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior."

Versus 6

"Non licet eos." Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid praemii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum?

Versus 9

"Per Jeremiam." HIER. "Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiae apocryphum, in quo haec verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt."

"A filiis Israel," etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.

Versus 11

"Tu es rex Judaeorum." Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Caesari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari": quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: "Et non erant convenientia testimonia eorum". In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judaeorum: arguuntur impietatis Judaei, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.

Versus 16

"Qui dicebatur Barabbas." Barabbas in Evangelio secundum Hebraeos filius patris vel magister eorum interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo praeferunt, quibus dicitur: "Vos ex patre diabolo estis". Pilatus qui os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universae terrae, per quem Dominus vasa sua permittit probari: et ad ultimum conterit, quando in extrema damnatione confringet.

Versus 17

"Quem vultis." Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum.

"Qui dicitur Christus." Idem quod Marcus ait: regem Judaeorum, quorum rex Christus vocabatur.

Versus 19

"Pro tribunali." Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum.

"Uxor ejus." Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judaei vigilantes intelligere noluerunt.

"Nihil tibi." Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judaeorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium.

Versus 21

"Barabbam," etc. Filium diaboli elegerunt pro Filio Dei, ut Salvatorem cum sua salute perderent, et proditorem liberarent, quae sua petitio hodie etiam haeret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt.

Versus 22

"Quid igitur faciam de Jesu." Multas quaerebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: "Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus?" Et cum dicerent: "crucifigatur," non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: "Quid enim mali fecit?" Quo dicto Pilatus absolvit Christum.

Versus 24

"Lavit manus." Gentilem populum ab impietate Judaeorum alienum designans, qui clamaverunt: "Crucifige, crucifige eum."

Versus 25

"Sanguis ejus." Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.

Versus 26

"Tunc dimisit illis Barabbam." Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judaeorum.

ISID. "Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi."

"Jesum vero flagellatum." Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati poenis ejus et opprobriis, Judaei ejus mortem ultra non sitirent.

"Jesum vero." Serviens Romanis legibus, quae crucifigendos prius jubent flagellari.

Versus 28

"Chlamydem coccineam." HIER. "In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quae propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim: quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura."

Versus 32

"Cyrenaeum." Ecce non Hebraeus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad praeputium ostendatur.

Versus 33

"Golgotha." Syrum est, et interpretatur Calvariae, non ob calvitium Adae quem mentiuntur ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam juxta Hebron in libro Jesu legitur sepultus.

Versus 34

"Cum felle mistum." Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhae.

"Et cum gustasset noluit." Hoc Marcus tacet: "noluit bibere." Hoc est quod Marcus ait: "non accepit," scilicet ut biberet.

Versus 35

"Diviserunt." Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quae sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio.

Versus 37

"Causam." Pro quam eum Judaei Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judaei.

Versus 38

"Unus a dextris." Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro coelesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.

Versus 39

"Blasphemabant." Praedictum erat in libro Sapientiae: "Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum." Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant:

Versus 40

"Si Filius Dei es." Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiae non demonstraret.

Versus 42

"Et credemus ei." Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc daemones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.

Versus 44

"Idipsum autem et latrones." Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus poenituit, et nunc Judaeos arguit.

Versus 45

"A sexta autem hora." Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore praevaricanti Adae clausit, eo tempore poenitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judaeos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta.

Versus 46

"Et circa horam nonam." Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem aeternae felicitatis.

"Eli, Eli, lamma." Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.

Versus 47

"Quidam autem." Non omnes, forsitan Romani, Hebraei sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judaei Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur.

Versus 49

"Sine videamus." Quia vocem Domini male intelligebant, frustra Eliae exspectabant adventum.

Versus 51

"Et ecce velum templi." Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur.

"Terra mota est." Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens.

"Petrae." Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petrae dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus.

Versus 52

"Et monumenta." Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus.

"Corpora sanctorum." Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore.

Versus 53

"In sanctam civitatem." Jerusalem quae sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia.

Versus 54

"Centurio autem." Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia praedicat creaturam, quem caeci Judaei nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiae designatur, quae velo coelestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.

Versus 55

"Mulieres multae." Matthaeus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia praesto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbae propioris. Possumus etiam dicere quod illae quae erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire coeperint jam, ut a densitate turbae eruerent se et caetera quae facta sunt longius intuerentur.

"Ministrantes ei." Consuetudinis Hebraicae erat, ut mulieres de substantia sua praeceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis.

Versus 56

"Jacobi." Jacobus Alphaei minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino.

Versus 57

"Homo dives." Quia ad praesidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiae et officium curae ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. "Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum." Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judaeorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.

Versus 59

"In syndone munda." Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiae habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur.

Versus 60

"In monumento suo novo." Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur.

Versus 61

"Erant autem ibi." Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solae mulieres quae arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primae resurrectionem vident.

Versus 63

"Post tres." A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.

Versus 66

"Munierunt sepulcrum." Diligentia eorum nostrae profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.

PrevBack to TopNext