On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 1
"Tunc Jesus." Post baptismum, quia nulla est mora a tentatione: Ut mox doceat baptizatos de mundo exire, in quiete Deo vacare: sic filii Israel post transitum maris per desertum ascendunt, et manna comedunt donec veniant ad terram promissionis.
"Tunc Jesus ductus est," etc. RAB. "Hic est ordo rectae conversationis, ut post acceptam Spiritus sancti gratiam contra diabolum arctius accingamur: ea via Samaritanus descendit, quia carne indutus easdem tentationes sustinuit."
Versus 2
"Et cum jejunasset." BEDA. " Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero praesens vita ostenditur."
Versus 3
"Et accedens." Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat.
"Si Filius Dei es." Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat.
"Si Filius Dei es." Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem.
Versus 4
"Scriptum est." Non utitur potestate, sed Scripturarum auctoritate, docens nos magis doctrina quam miraculis pugnare.
Versus 5
"Tunc assumpsit." Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthaeus non secundum ordinem historiae, sed secundum tentationem Adae prosequitur: Lucas vero ut res gesta est.
Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem.
Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia.
Versus 6
"Si filius." BEDA. " In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est."
"Mitte." Haec vox convenit illi, qui omnes praecipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis: "Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam." Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se praecipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo.
Versus 8
Versus 9
Versus 10
"Scriptum est." David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege.
"Dominum Deum tuum." Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc praeceptum esse insinuat. Similiter, et illud: "Non tentabis Dominum Deum tuum," scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur.
Versus 12
"Cum autem audisset." RAB. "Hic Matthaeus, sicut Marcus et Lucas, praetermittit primum adventum Domini in Galilaeam, postquam, etc., "usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus."Et iterum: "Nondum Joannes missus erat in carcerem.""
Versus 16
Versus 17
"Exinde," id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. "Si cui revelatum fuerit, prior taceat."
"Poenitentiam agite." Eadem quae praeco praedicat: ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum praesens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiae Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur.
Versus 18
"Qui vocatur Petrus." Vel quando primum Andraeas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: "Tu vocaberis Cephas", quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: "Tu es Christus Filius Dei vivi," dictum est ei: "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam".
BEDA. " Petrus, "agnoscens:" Andraeas, "virilis:" quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthaeus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilaeae, Andraeas Petrum adduxit, sed nondum discipuli."
Versus 20
"Continuo." Perfecta obedientia est sua imperfecta relinquere. Relictis retibus: quia et si postea resumunt, non cupiditate et proprietatis amore. In his datur forma volentibus sequi. Mutatur intentio non piscatio, mutantur retia in doctrinam, cupiditas in amorem animarum: fit mare saeculum, navis Ecclesia, pisces boni et mali homines.
Versus 21
"Vidit alios duos." Ecce in his quatuor numerus evangelistarum praefiguratur, qui animas a mundo extrahunt de quatuor partibus mundi.
Bini et bini vocantur, quia charitas non nisi inter duos est. Vocatio dicitur: Vel secundum electionem gratiae. Unde dicitur: "Quos vocavit", etc. Vel secundum illud: "Multi sunt vocati".
AUG. " Quaeritur quomodo Matthaeus et Marcus dicant binos vocasse Jesum: primo Petrum et Andraeam, etc., usque ad ideo autem piscatores illitteratos misit praedicare, ut fides in virtute Dei, non eloquentia hominum putetur."
Versus 23
"Et circumibat Jesus totam Galilaeam." Coadjutoribus vocatis praedicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem.
"Docens in synagogis." Docens de moribus, vitae activae subditos. Praedicans de futuris vitae contemplativae perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quae homo naturaliter habet. Praedicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiae, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, coelestis haereditas, angelorum societas.