On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 1
"Videns autem Jesus." AUG. " Huic rei consentit Lucas dicens: "Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare", etc. Sed Lucas dicit, etc., usque ad non enim omnes omnia possunt: quod verius putatur quamvis idem utriusque simul possit videri factus."
"Ascendit." Docens suos ascendere nec in turba remanere: altiorem docturus justitiam, quam illam quae est Scribarum et Pharisaeorum. Ascendit ipse mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret, et Ecclesiam supra quam sedet praedicans praeceptum Domini sublimius erigendam ostenderet quam eadem doctrina usque ad finem saeculi plenius erudiret. Apostolos praeeminentius abducit, ut a monte prius suscipiant montes pacem populo.
Versus 2
Versus 3
"Beati." GREG. NYSS. " Beatitudo, ut mea fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum quae, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus et calamitatibus aerumna."
"Beati pauperes." Sententiarum numerus diligenter est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate.
Versus 4
Versus 5
"Beati qui lugent." Pro suis vel aliorum peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab irriguo superiori est ex desiderio coelestis patriae. Ille lavat praesentes sordes, hic accendit acrius aeternorum amatores. Qui autem peccata deposuit, mores mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire et sitire justitiam, quod prius non poterat. Haec virtus sine spiritu fortitudinis non impletur: quia per eum esuriendo ad satietatem quandoque veniemus.
Versus 6
"Beati qui esuriunt." Amatores verbi boni, quibus non satis est quod justi sunt, sed semper sitiunt opus justitiae.
Justitia est sua cuique tribuere, sibi, et proximis, et Deo. Haec justitia non plene implebitur, donec Deus sit omnia in omnibus: ideo hic possumus esurire, non saturari. Justitiae lumen est misericordia, misericordiae virtus justitia; haec misericordia eget spiritu consilii, sine quo nemo circumspecte miseretur. Initium est sui misereri, finis est pro alio mori. Ordo enim est miserendi ut unusquisque incipiat a se. Finem Christus insinuat, pro peccatoribus mortuus ex misericordia.
Versus 7
"Beati misericordes." Misericordia nascitur de praecedentibus, quia si praecesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: "Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est", id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.
Versus 11
"Beati estis cum maledixerint." Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad praesentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), praedicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: "Vos estis sal terrae, vos estis lux mundi;" ut ex tristibus humilitatem, ex laetis acciperent consolationem.
"Maledixerint." Antiqua translatio habet: "Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint." Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam coeli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum laetatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quaerit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum.
Versus 12
"Quoniam merces vestra copiosa est in coelis." Non in volubilibus, cum non in rebus volubilibus merces aeterna esse debeat, sed in spiritualibus firmamentis, ubi habitat sempiterna justitia. Jam ergo sentiunt hanc mercedem qui spiritualibus bonis gaudent. Sed perficietur cum mortale hoc induet immortalitatem.
Versus 13
"Vos estis sal terrae." Hic jam ostenditur apostolorum officium, scilicet quod sunt sal terrae et lux mundi. Hoc specialiter ad apostolos, qui praedictis virtutibus, paupertate scilicet et aliis, debent ornari, ut sint sal optimum condientes alios doctrina, et vitae suae exemplo. Sal, salus a corruptione. Unde propheta: "Posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extrema terrae."
"Quod si sal," etc. Id est, si vos, per quos alii condiendi sunt, adversis vel prosperis cesseritis: per quos a vobis error auferetur, cum vos Deus tollere aliis elegerit? Ad nihilum valet: quia (ut alius evangelista ait) nec terrae utilis est quam suo injectu germinare prohibet, nec sterquilinio quod non fecundare sinit. Sic qui retro vadit, nec ipse fructum fert, nec alios valet excolere, sed ab Ecclesia ejicitur, et in haec verba ridetur: "Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Si sal evanuerit". Id est, si timore vel cupidine doctor saporem sapientiae omiserit, per quem fatuitas ejus emendabitur? Hoc solis apostolis convenit: Quod sequitur, omnibus magistris: "Ad nihilum valet ultra," etc. In fine de omnibus concludit sic: "Nisi abundaverit justitia," etc.
Versus 14
"Vos estis lux mundi." Prius sal quam lux, quia prius vita quam doctrina: vita ducit ad scientiam veritatis. Qui Deum timet, scientia non caret.
"Lux mundi." Alia causa est quare non debent deficere: quia illuminati a Christo verbo et exemplo: quocunque illati mundanis lucem fidei et scientiae debent ministrare. Et sicut (quia sunt sal) debent corruptionem pellere: sic et tenebras (quia lux sunt) fugare.
"Supra montem." Locus montem justitiae innuit, qui excelsus est, quo propalamini ne vos abscondatis. Non enim facultas subterfugiendi vel clam aliquid faciendi; ideo subditos misericorditer intus consilio regite, et extra contra adversarios pro justitia pugnando defendite: quod pertinet ad spiritum consilii et fortitudinis.
Versus 15
"Neque accendunt lucernam." Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina praedicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et caetera corporis officia lux excellentior caeteris appareat. Unde dicitur: "Castigo corpus meum," etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suae incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit: "Sic luceat," etc.
Versus 16
Versus 17
Versus 18
Versus 19
"Qui ergo solverit," etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisaeos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quae nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, praetereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi.
Versus 20
"Dico autem vobis." Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quae prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere.
Versus 22
"Ego autem," etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare.
"Omnis qui irascitur." Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
Versus 23
"Si ergo offers munus tuum." Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quaerat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus.
"Si ergo offers." Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum.
"Et ibi," etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu laesisti. Si enim ipse te laesit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.
Versus 24
"Relinque ibi," etc. Non ait refer: quia quod recte offertur immutari non licet. Sed relinque, donec placabilius offeras: non enim munus repellit, sed charitatem proximi quaerit, sine qua nemo ad charitatem Dei pervenit. Unde: Prius charitatem proximo exsolvat qui munus suum Deo placere optat.
Versus 25
"Esto consentiens." Sicut jam praecepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus saeculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: "Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes". Et pro consentiens ex Graeco habetur benignus vel benevolus.
"In via cum eo." Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via saeculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: "Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum".
Versus 26
"Novissimum quadrantem." Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, quia prima pars mundi coelum; secunda, aer; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quae de terra contraxisti.
Versus 28
"Viderit mulierem." BEDA. " Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur."
"Ad concupiscendum." Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quae est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel irae, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator.
Versus 29
"Erue eum." Ad litteram nullum membrum erui praecipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.
Versus 30
"Dextera manus tua." Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitae negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo praeciso salvari, quam cum illo damnari.
"Abscinde eam," etc. Si quis hoc praedicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiae et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur.
"In gehennam." Nomen gehennae in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Siloe fuit. Haec vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Israel adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent daemoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.
Versus 31
Versus 32
"Causa fornicationis." Quia in hoc fides castitatis et connubii rumpitur: et ille non facit eam moechari, sed ipsa causa est reatus sui. Si autem pro fornicatione dimittit, a fornicatione debet esse immunis, nec aliam ducere licet dum illa vivit.
Versus 34
"Ego autem," etc. Docet nil tam vile in creaturis quod quis pejerare debeat, dum a summo usque ad imum, juramentum vetat, id est, a coelo usque ad capillum. In Deum pejerare convincitur, cujus thronus est coelum, et cujus est quidquid est.
"Per coelum." Illi vel coelum plus aliquid suspicabantur, vel per illud jurantes non putabant se juramento teneri: ideo sententiam sic temperat, ut et coelum creatura Dei credatur, non plus aliquid: et quia thronus ejus est perjurium timeatur. Sic et de terra, quia scabellum pedum ejus. Qui ergo per creaturam jurat, illi debet juramentum qui eam creavit et regit, nec alii recte putatur reddi.
Versus 35
"Neque per terram." Alii per salutem Pharaonis, qui Dei judicio positus est in infimis. "Non est potestas nisi a Deo": et in hoc Deum juras.
Versus 37
"Est, est; non, non." Ideo bis dicit, ut quod ore dicis, operibus probes. Quod verbis negas, factis non comprobes vel confirmes.
Non penitus jurare prohibuit, sed occasione perjurii. Quod perfectius est docuit ostendens quod ulterius est a malo esse. Apostolus jurat, ut fidem persuadeat: Ecclesia etiam pro foedere pacis ac fidei suos jurare concedit. Sed Christus quod perfectius est docuit, quod infirmitatis indulsit, quod superstitiosum resecavit.
Versus 38
Versus 39
"Non resistere." Justitia legis rudes instruit in initio justitiae, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quae ducit homines ad regnum) est non resistere malo: "Non resistere:" ut ipse idem: "Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde". Et David: "Si reddidi retribuentibus mihi mala". Jerem. "Et maxillam dedi percutienti". Ecce idem Dominus legis et Evangelii.
Versus 40
"Et ei qui," etc. Consilium est antequam contendas. Licet quidem infirmis sua repetere, sed non contendere. Lucas econverso: Qui aufert vestem, etiam tunicam noli prohibere. Quod non de his solis, sed de omnibus temporalibus faciendum est.
"Tunicam tuam." Vel, tunica est anima, quam si quis perdere noluerit, dimittat pallium, id est, corpus ad martyrium. Spiritualiter, doctor tunicam tollit, cum interiora vitia facit confiteri, ut est invidia, superbia, et hujusmodi. Ille addit: "Et pallium;" qui et exteriora, ut furtum et fornicationem, non erubescit confiteri.
Versus 41
Versus 42
"Da ei." Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris.
"Et volenti." Duo genera praestandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: "Ne avertaris," id est, nec alienes voluntatem tuam. "Hilarem enim datorem diligit Deus", sic et spiritualis doctor verbi divini foenus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.
Versus 43
Versus 44
"Diligite." Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis irae facit filios Dei; unde sequitur: "Ut sitis fiili." Adoptio filiorum sola charitate acquiritur.
"Benefacite." Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiae bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quae non dicuntur voto optantium, sed spiritu praevidentium.
"Orate." AUG. " Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos poeniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam."
Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno foedere nobis socientur.
Versus 45
"Filii." Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem.
"Qui solem." Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, "Sol justitiae non illuxit nobis". Et de pluvia doctrinae propheta dicit: "Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum", etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quae de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quae de munere ejus accepimus?