Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Versus 1

"In civitatem." " Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis."

Versus 2

"Offerebant." Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo.

"Fidem." Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem.

"Confide, fili, remittuntur tibi." " Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus."

Versus 5

"Quid est." " Nota infirmitates aliquando contingere propter peccata, etc., usque ad unde: "Duplici contritione conteret eos Dominus. Quid est facilius," BED. sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiae, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quae potest dimittere peccata ut Deus."

Versus 6

"Tunc ait paralytico." Ecce per remissionem poenae, dimissionem culpae intellige.

"Surge." Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet.

"Tolle lectum tuum et vade in domum tuam." Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.

Versus 7

"Et surrexit." Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito, qui aderant relictis blasphemiis stupentes, ad laudem convertuntur tantae majestatis.

Versus 9

"Vidit hominem." Hic probabilius videtur, quod praetermissa memoret, cum duodecim elegit ante sermonem.

"In telonio." Τέλος Graece, Latine vectigal. Matthaeus Hebraice, Latine donatus, qui tantum munus gratiae accepit: Levi, additus vel assumptus, quia divina electio eum assumpsit, et numero apostolorum addidit.

"Matthaeum." " Caeteri Evangelistae propter verecundiam, etc., usque ad sermo supradictus fuit."

"Surgens." BED. "Lucas plenius dicit: relictis omnibus, secutus est eum tam corpore quam mente. Non levitate ductus, sed veritate operum, et divina potentia intus operante tractus, perfecta obedientia, et perfecta abrenuntiatio, et lucra reliquit, cupidus sequendi Christum."

Versus 10

"In domo." " Non dicit cujus, sed Lucas exprimit, etc., usque ad conversione poenitentium ostenditur."

"Ecce multi publicani." Bonum praesagium: jam ejus exemplo multi convertuntur. Jam post se multos trahit, Apostolus et doctor gentium futurus.

"Publicanis et peccatoribus." HIER. " Tertullianus dicit hos fuisse ethnicos, etc., usque ad praecepit: "In viam gentium ne abieritis. Peccatores venientes discumbebant." Poenitentes, exemplo Matthaei, veniam sperantes: unde Marcus dicit hic: "quia multi sequebantur eum"."

Versus 11

"Quare cum publicanis." " Omnis quaestio, etc., usque ad et omnia quae gessit, saluti serviunt."

Versus 12

"At Jesus audiens, ait." Et susceptos poenitentes amplius in fide confortat, et superbos ad humilitatis et pietatis gratiam provocat.

"Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus." " Medicus est Christus, etc., usque ad Dei verbum recipiunt, esurire non possunt."

Versus 13

"Euntes autem dicite." " Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis."

"Non enim veni vocure justos." " Nonne Nathanael, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur."

Versus 14

"Discipuli autem tui non jejunant." " Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas."

Versus 15

"Nunquid possunt." " Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes, etc., usque ad sed ab omnibus terrenis."

"Lugere quandiu cum illis est sponsus." " Hoc verbo exprimit illud jejunium, etc., usque ad postea jejunabunt, non lugebunt."

"Et tunc jejunabunt." Luctus de absentia sponsi, nec ante incarnationem defuit in patribus, nec post passionem, nisi quandiu in carne cum discipulis conversatus est.

"Jejunabunt." A mundi amore, non solum a cibis. Spirituale enim jejunium cum sit pars vitae novae, nondum eis convenit, qui per alia dediti sunt veteri vitae.

Versus 16

"Nemo autem." " Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit."

"Tollit enim." Id est perfectio novae vitae quae una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novae debebatur.

Versus 17

"Neque mittunt." " Eosdem discipulos veteribus utribus comparat, etc., usque ad in novitate sensus intus reformamur."

Versus 18

"Ecce princeps unus accessit." " Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad coepit remedium sperare et quaerere."

Versus 20

"Mulier quae." Salutem Judaeis paratam, spe certa praeripuit gentilitas.

"Duodecim annis." Duodecim annis fluxit, sicut et illa filia creverat duodenis: quia ex quo Synagoga coepit Deo famulari, coepit gentilitas idololatria et peccato pollui.

"Accessit." Credidit, dixit, quia his tribus fide et opere omnis salus acquiritur.

Versus 21

"Si tetigero." Fimbriam, non vestem. Quia non vidit in carne Dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui vel extremam partem verbi fide tangit.

Versus 22

"Confide, filia." Credidit utique quae petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.

Versus 23

"Vidisset." Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri moerore suo subditos demulcentes, et turbam Judaeorum adversus doctrinam Christi calcitrantium.

"Et turbam." " Quia Synagoga laetitiam Dominicae inhabitationis, etc.,usque ad paruit in susceptione."

Versus 24

"Non est." Vobis mortua est. Deo autem qui suscitare potest, dormit, tam in anima quam corpore.

Versus 25

"Et cum ejecta esset." Id est, cum reprobati essent irrisores, intravit in electorum mentes.

"Et tenuit manum." " Nisi prius manus Judaeorum, etc., usque ad secreta potest deleri poenitentia."

Versus 27

"Transeunte." Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus coelestis Jerusalem.

"Duo caeci," etc. " Duo caeci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile."

Versus 32

"Hominem." Significat gentilem populum: vel omne genus hominum, quo ducto per praedicationem ad Christum, et ablata idololatria, confessus est Christum. Κωφὸς Graece usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.

Versus 34

"Pharisaei autem." In Pharisaeis infidelitas Judaeorum signatur.

PrevBack to TopNext