Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Et convocatis." " A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum."

"Duodecim." Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum praedicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandae omnis infirmitatis.

Versus 2

"Petrus et Andreas." " Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat."

Versus 3

"Thomas." Abyssus: quia altitudinem divinae virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Graece didymus, propter dubium cor in credendo.

Versus 4

"Et Judas Scariothis." Magnum in nobis exemplum doctrinae, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiae testem, cum suum non dubitet eligere proditorem.

Versus 5

"In viam." Post resurrectionem dicit: "Docete omnes gentes." Sed hoc ante: quia prius oportet Judaeis praedicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit.

Versus 7

"Appropinquabit regnum coelorum." Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit coelum, in quo Deus praesidet; unde dicitur: "Regnum Dei intra vos est", etc. Ecce quid debeant praedicare: Appropinquabit regnum coelorum.

Versus 8

"Infirmos curate." Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, daemones per exorcismos fugat.

"Gratis accepistis." Ne Judas, qui loculos habebat, de praedicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: "Gratis accepistis," etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacae haereseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.

Versus 9

"Aurum neque argentum." Qui haec haberent, viderentur non causa salutis praedicare, sed lucri.

"Neque pecuniam in zonis vestris." Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: "Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non."

Versus 10

"Neque calceamenta." Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem haec habuerint firmitatem, caetera robustiora sunt.

"Neque virgam." " Matthaeus et Lucas dicunt "neque virgam;" Marcus "non nisi virgam:" quo nomine, etc., usque ad iter praedicationis pergere debeat, ostendatur."

"Dignus est." Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi aeternis melius vacetis.

Versus 11

"Interrogate quis." Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia praedicatio laedatur.

"Dignus sit." Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare.

"Ibi manete." AMBR. "Dat constantiae generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat."

Versus 14

"Excutite pulverem de pedibus." Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris.

"Excutite" " pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti."

Versus 16

"Ecce ego mitto." " Illis sua poena servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare."

"Sicut serpentes." " Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem."

Versus 18

"In testimonium." " Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiae."

Versus 19

"Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini." Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se.

Versus 21

"Tradet autem frater," etc. Minorem dolorem ingerunt mala quae ab extraneis: majorem quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissae charitatis.

Versus 22

"Qui autem," etc. " Docet virtutem longanimitatis et patientiae, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus."

Versus 23

"Cum autem." Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: "In via gentium ne abieritis," quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.

Versus 24

"Non est discipulus," etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio.

Versus 25

"Si patrem familias." " Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: "Sufficit diei malitia sua. Beelzebub." Beel ipse est Bel, Zebub, musca.etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas."

Versus 26

"Ne ergo timueritis eos." Eorum saevitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.

Versus 27

"Quod dico." " Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio "praedicate.""

Versus 29

"Super." " Loquitur juxta morem Palestinae, etc., usque ad in toto mundo dicite."

"Nonne duo passeres?" Lucas: "Nonne quinque passeres veneunt dipondio" ? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius.

"Et unus ex illis." Quomodo ergo Apostolus: "Nunquid de bobus cura est Deo" ? Sed aliud est cura, aliud scientia.

Versus 30

"Numerati." " Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant."

Versus 32

"Qui confitebitur." Vel confitetur quis Jesum ea fide, quae per dilectionem operatur: negat qui praeceptis Dei non obedit.

Versus 33

"Qui autem." Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem.

Versus 34

"Pacem." Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.

Versus 35

"Veni enim." " Hic Lucas ait: "Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur." Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem caeterasque carnales observantias."

"Separare." Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis.

Versus 37

"Qui amat patrem." Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.

Versus 38

"Et qui non accipit," etc. " Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur."

"Et sequitur me." Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpae faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur.

Versus 39

"Qui invenit," etc. Nomine animae vita praesens designatur.

Versus 40

"Qui recipit," etc. " Cum ad praedicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere."

Versus 42

"Et quicumque." Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitae.

"Uni ex minimis." Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.

PrevBack to TopNext