Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Versus 2

"Veni, et percutiamus foedus," etc. BEDA, in Esdr., lib. III, cap. 23, tom. II. " Hostes sanctae civitatis persuadebant Nehemiae in campestria descendere, etc., usque ad quia versutus hostis semper manus nostras tentat impedire, curemus eas semper divino auxilio confortare."

Versus 10

"Et ingressus." Pulsatus insidiis hostium Nehemias domum Samariae quasi amici et fratris ingreditur, sed ipsum insidiatorem et hostem invenit, tanquam externorum donis et amicitia corruptum. Semper enim electi habent foris pugnas, intus timores, nec solum apostoli, sed et prophetae periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.

Versus 15

"Mensis Eliud." BEDA, ubi supra. " Qui secundum Hebraeos sextus est, etc., usque ad et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibus adornent."

Versus 16

"Universae gentes." ID., ibid. " Qui autem structores sanctae civitatis terrere volebant, etc., usque ad et ab Ecclesia expulsi."

PrevBack to TopNext