Caput 7
Caput 7
Versus 1
"Postquam autem aedificatus est murus," etc. BEDA, in Esdr., lib. III, cap. 24, tom. II. "Mystice: ubi Ecclesiae murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant aedificatus fuerit, mox ponendae sunt valvae regularis disciplinae; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovile Dei possit irrumpere."
Versus 3
"Non aperiantur portae . . . usque ad calorem solis," etc. ID., ibid. ", id est, toto tempore noctis, etc., usque ad unde: "Et portae ejus non claudentur per diem, nox non erit illic"."
"Et posui custodes." ID., ibid. "Custodes animarum non sunt de neophytis vel de plebe constituendi, sed de illis qui a certamine vitiorum Dei gratia liberati, jam mentem in Jerusalem, id est in visione tranquillae pacis habent, quorum conversatio in coelis est. Aliis enim consummato cursu de hac luce subtractis, alii mox substituuntur, nec unquam desinit qui pacem Ecclesiae excubando ambiant propter timores nocturnos, secundum illud: "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii"."
Haec illi tempori typice conveniunt, quo seminato per apostolos longe lateque Dei verbo, totus orbis novum fidei germen accepit, necdum Ecclesiae aedificatae, sed tantum auditu verbi et sacramentis populi adhuc rudes erant imbuti. Ideo congregatis non solum optimatibus, sed et vulgo diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perspecta omnium summa, discernere posset, qui in Jerusalem, qui in aliis civitatibus habitare deberent.
Versus 66
"Omnis multitudo quasi vir unus." Populum etiam agros colentem decimas fructuum ad Hierosolymam jussit offerre, ut habentes sacerdotes et levitae alimenta, perpetua religionis jura non derelinquerent. Et hi quidem libenter sequebantur decreta Nehemiae. Civitatem vero exinde contigit hominum multitudine compleri. Multa etiam talia bona et laudibus digna cum summa fecisset magnificentia Nehemias, ad senectutem perveniens defunctus est.