Caput 8
Caput 8
Versus 1
"Et venerat mensis septimus." BEDA, in Esdr., lib. III, cap. 26, tom. II. "Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis caeremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est."
"Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quae," etc. BED., ibid. " Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur."
Versus 4
"Stetit autem Esdras scriba super gradum." " ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quae ipse non fecit, aliis faciendo praedicit, etc."
Cum praesules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitae suae gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriae coelestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc.
Versus 10
"Ite et comedite," etc. ID., ibid. "Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piae actionis, et suavitate devotae admonitionis confortemus, praecipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus."
Versus 15
"Ligni pulcherrimi," etc. ID., ibid. "Quod scilicet Hebraei vocant cedrum. Frondes vero myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest, "Christi bonus odor sumus Deo in omni loco"."
"Frondes ligni pulcherrimi et frondes myrti," etc. Fructus charitatis quae inter omnes virtutes pulcherrima, per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dum quantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt.