On this page
Caput 10
Caput 10
Versus 5
"Primi." Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum eis dicitur: "In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quae perierunt domus Israel": quibus ipse Christus scilicet praesentialiter Evangelium praedicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: "Euntes docete omnes gentes," etc.. Tribus ergo Juda cum caeteris quae secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde caeterae secundum ordinem suum. Quia primum in Judaea oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.