On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 12
"Faciant filii Israel phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus," etc. RAB. -BED. " Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: "Ecce nova facio omnia""
BED. " Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit."
ID. " Ipsa quoque lunae conversio, etc., usque ad praecepit eos dispensationis suae testes esse usque ad ultimum terrae."
ID. "His quidem paschae vel phase a lege assumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivae lucis excellit, et triumpho Dominicae resurrectionis."
Versus 10
"Homo qui fuerit immundus super anima," etc. ISID. "Praecipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus daemonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire praecipiuntur."
Versus 11
Versus 12
Versus 13
"Exterminabitur." Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschae observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: "Ecce nunc tempus acceptabile," etc.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quae veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.
Versus 15
"Nubes." ISID. "Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis."