Caput 20
Caput 20
Versus 20
"Veneruntque filii," etc. ISID., in Num., tom. V. "Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: haec est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quae significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius."
Versus 30
"Omnis autem multitudo." BED. "Aaron plangitur, Jesus non plangitur, quia in lege descensus ad inferum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem et sub lege et sub gratia synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram moesta incumbit."