On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 1
"Quod cum audisset." Audivit Chananaeus quod venisset Israel in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit praelium, et captivum duxit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus.
Versus 10
"Profectique filii Israel castrametati," etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes et maleficae artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.
Versus 16
"Ex eo loco," etc. ORIG., hom. 12 in Num. " Quid est quod magnopere praecipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis."
ID., ibid. " Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistaei."
Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistaei replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahae ad puteos invenit Rebeccam, quae interpretatur Patientia: haec efficitur uxor Isaac, sed apud puteos ; similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens praeceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram. Si ergo intellexisti quae et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: "Hanc quaesivi mihi ducere uxorem", esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior "quem foderunt," non quicunque homines, sed "principes," et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: "Congrega populum et dabo ei aquam de puteo."
"Congrega populum et dabo." Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia "Moyses de me scripsit". Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, "corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem".
Versus 17
"Ascendat puteus." ORIG. "Initiate illi puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturae."
Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquae hauriendae sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Israeli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare Deum de fontibus Israel. Non veniunt ergo ad puteum tales, "quem foderunt principes" et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem haeresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis haereticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad haereticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si haereticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennae incendia in te praeparabis. Talibus dicitur: "Incedite in lumine ignis vestri," etc.
Versus 16
"Foderunt illum principes et excuderunt reges." Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo caeditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terrae mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terrae profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: "Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei". Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiae penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, "docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti". Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Haec quoque quae in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litterae, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiae regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere caeteros, qui prius fecerit quae docet, unde: "Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno coelorum" ; magnum autem in regno esse, est regem esse.
Versus 18
"Principes." Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litterae collocaverunt, ideo de illis dicitur: "Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra." Et alibi: "Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te". Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum.
"Et paraverunt duces." ORIG. " "Excuderunt," inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes."
Versus 19
Versus 21
"Misit autem." ID. " Mittit Israel legatos ad regem Amorrhaeorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos."
"Ad Sehon regem." Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhaeorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: "Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam". Et alibi: "Ecce princeps hujus mundi mittetur foras", non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: "Quia omnis mundus in maligno positus es", id est, ipse mundi princeps est.
Versus 22
"Via regia." Quae dicit: "Ego sum via, veritas et vita". De quo dicitur: "Deus, judicium tuum regi da". Hac incedendum est, et nusquam declinandum, nec in agrum nec in vineam, id est nec ad opera, nec ad sensus diabolicos, si volumus pacifice transire per mundum. Sed hoc magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle manere cum eo, vel morari, vel aliquid ejus contingere: inde irascitur et movet persecutiones et pericula, et cruciatus intentat. Inde dicit: "Congregavit Sehon populum suum," etc.
Versus 23
"Exercitu:" principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiae ministris, qui semper impugnant populum Dei.
"In Jasa." In Jasa, Hebraice iahtsah quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in "Jasa," id est si praecepta Domini nostri Jesu Christi servemus.
Versus 24
"In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc.". De quo dicit Apostolus: "Et gladium Spiritus quod est verbum Dei". In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus.
Versus 25
"Tulit ergo." AUG., quaest. 44 in Num. " Hic possedit Israel civitates Amorrhaeorum, etc., usque ad sed declinaverunt ab eis."