Caput 25
Caput 25
Versus 1
Versus 2
"Comederunt." Quasi, etiam de his quae immolata sunt idolis comedunt, quae exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?
Versus 3
"Initiatus est Israel," etc. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colitur, et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur quae, vel qualis sit, vel cujus formae, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multae sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit, in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur.
ORIG. "Et initiatus est Beelphegor," " etc. Per omnia peccata quae committimus, etc., usque ad praedicens quia vincula et carceres maneant eum ibi."
Versus 7
Versus 9
"Occisi sunt viginti quatuor millia." Quia lumen veritatis et justitiae relinquentes, caecitatem idololatriae et fornicationis amaverunt, solis aeterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.
Versus 13
"Pactum." Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech", cum quo aeternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quae nomina congrue praedictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria coelestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit.