On this page
Caput 24
Caput 24
Versus 1
Versus 3
Versus 6
"Ut valles nemorosae." ORIG. " Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur."
"Ut horti juxta fluvios irrigui." ID. " Alia littera, etc.,usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare."
Versus 8
"Eduxit illum de." Deus eduxit eum ex Aegypto post mortem scilicet Herodis, unde: "Ex Aegypto vocavi Filium". Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta.
Post mortem Herodis, vel, de saeculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum.
"Cujus fortitudo similis," etc. Omnia enim daemonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat.
"Devorabunt gentes," etc. ORIG., ubi supra. " "Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit," etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis."
"Et perforabunt sagittis." LXX: "Et jaculis suis sagittabunt inimicum." Christus enim verbis suis vicit diabolum, et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad poenitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.
Versus 9
"Accubans dormivit ut leo," etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiae, quantum gratiae, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna coeleste, et angelorum panem manducabis. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri.
"Quam suscitare nullus audebit;" LXX: "Quis suscitabit eum?" Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit, ideo quasi percontantis significatur affectus.
"Qui benedixerit." Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternae benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judaei qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiae, et veritati et vitae, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Haec enim omnia Christus est.
"Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra." ORIG. "Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici."
Versus 13
"Non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni." Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse praeterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit iterum prophetare. Et dicit: "Consilium do tibi," etc.
Versus 15
"Dixit homo cujus obturatus est oculus." GREG., lib. XV Moral., cap. 22. "Nescit impius mala quae facit, nisi cum pro eis puniri coeperit. Consilium Balaam contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, praevident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in poena conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit."
Versus 17
"Videbo eum, sed non modo." Alia littera: "Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat." Haec ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribae ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo haec futura sunt, longe est et in fine saeculi. Ideo ait: "Ostendam illi," id est populo, qui tunc salvabitur, "sed non modo."
"Orietur stella ex Jacob." ORIG. " De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat."
Versus 18
Versus 20
"Principium." Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec.
Versus 21
Versus 22
Versus 23
Versus 24
"Venient." Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebraeos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis ; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset praedicatio Evangelii.