Caput 27
Caput 27
Versus 12
Versus 14
"Quia offendistis," etc. AUG., quaest. 53 in Num. "Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere."
Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram aeternae haereditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Israel in aliquam partem terrae promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhaeorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta quae usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianae, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quae separat a pace aeternae societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei.
Versus 16
"Provideat." Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit.
Versus 20
"Et partem gloriae." Quasi, facies eum socium gloriae tuae: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis, qui earum habent societatem.
"Ut audiat," etc. ORIG., hom. 22 "Si sacrificia et instituta legalia usque in praesens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiae plena religio, quae primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quae magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad aeterna. Sed ipse Christus aures requirit quae haec audiant, et oculos qui haec videant."