Caput 28
Caput 28
Versus 1
Versus 9
Versus 11
"In Kalendis." Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quaelibet anima soli justitiae sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat.
Versus 12
Versus 13
"Et decimam decimae," etc., "per agnos singulos." Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem haec omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia haec agere debemus, non ut humanam laudem, vel praesentem retributionem quaeramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et aeternae vitae retributionem mereamur.