Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 30

Caput 30

Versus 3

"Si quis." Animae quae in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis.

ORIG., hom. 24 in Num. " Votorum lex ponitur, etc.,usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum."

ID. " Animarum, quae in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre."

"Juramento constrinxerit," etc. AUG., quaest. 56 in Num. " Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere."

Versus 4

"Mulier si," etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes.

"Et juramentum;" LXX: "Et definitiones quas definivit adversus animam suam." Non quod talibus votis noceant animae suae: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: Affligetis animas vestras.

AUG., quaest. 57 "Merito quaeritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: "Servet virginem suam, et det virginem suam,"etc.. Hoc modo, "nuptum"ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima."

Versus 6

"Nec obnoxia tenebitur." LXX: "Dominus mundabit eam, quia abnuit pater ejus." Id est mundam habebit, et judicabit, sicut dicitur: "Mundabit eum sacerdos, et mundatione non mundabis reum (Levit. XIII)". Id est non dices mundum eum qui immundus est.

Versus 7

"Si maritum." Id est, si adulta et viripotens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinae spiritalis capienda secreta; unde: "Volo autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo".

AUG. quaest. 59 " Quia Dominus mandavit, etc., usque ad cum ipse Deus hoc praeceperit, et hoc voluerit."

Versus 11

"Uxor in domo." AUG. " De illa prius dixit, quae in domo patris sui vovit, etc., usque ad sic tamen, ut non nisi rationi motio illa consentiat."

PrevBack to TopNext