On this page
Caput 31
Caput 31
Versus 2
Versus 8
"(ORIG., hom. 25 in Num.)" " Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio."
"Balaam quoque." Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quae deciperant Israel; unde hic velut auctor sceleris interficitur.
ORIG. "Dictum est superius, quod Balaam rediit "in locum suum."Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte "in locum suum"rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, "ad semetipsum."Id est, ubi tanquam dominus habitabat."
Versus 22
"Aurum." Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum coelestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de praelio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt aes, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnae domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quae quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen haec omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit.
Versus 27
Versus 51
"Susceperuntque." Alia littera: "Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii memoriale filiis Israel coram Domino." Nota quia quae dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis.