On this page
Caput 33
Caput 33
Versus 1
"Hae sunt mansiones," etc. ORIG., hom. 27 in Num. " Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad coelos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiae illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat."
"Per turmas suas." Septuaginta sic: "Cum virtute sua," Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus. "Qui enim descendit, ipse est qui ascendit," etc.. Unde: "Tecum descendam in Aegyptum," etc.. Ideo, "non erat in tribubus eorum infirmus."
Versus 2
"Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione," etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantae nobis immineant profectiones et mansiones, praeparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quae ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, praetereat tempus, nec spatium viae expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat: "Anima, habes multa bona: manduca, bibe et laetare". Ait enim illi Dominus: "Stulte, auferetur a te hac nocte anima tua" Ibid.. Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Aegyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebrae autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt.
Versus 3
"Profecti igitur," etc. Filii Israel adhuc in Aegypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis haec intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: "Ex parte scimus, et ex parte prophetamus". Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut "nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbati?" Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Aegypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Aegypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post haec nusquam geri nisi in terra promissionis.
Versus 4
"Et in diis eorum. Omnes dii gentium daemonia." In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius poenitentiae lacrymis uritur daemon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suae nebulas per agnitionem divinae legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Aegyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quae Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Aegyptiorum de emendatione nostra et conversatione.
Versus 6
"De Soccoth." ORIG., hom. 27. " Proficiscuntur ex Soccoth, etc., usque ad ut non ibi moretur, sed ut victoriam consequatur."
Versus 9
"In Elim ubi erant." Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amoena te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quaedam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: "Deinde apostolis omnibus." Haec te amoenitas post amaritudinem, haec requies post laborem, haec gratia suscipiat tentationem.
Versus 10
"Sed et inde egressi," etc., "super mare Rubrum." Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent praeterita discrimina.
Versus 11
"In deserto Sin." HIERON., ibid. " Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertae filii, quam ejus quae habet virum."
"Profectique de mari Rubro applicaverunt in desertum Sin." Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Israel. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit, "Noster es, an adversariorum?" Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum.
Versus 12
"In Daphca." Hebraice Daphquah, id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare.
ORIG. "Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quae interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat: "Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos."Multi sunt languores animae, avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia."
Versus 13
Versus 14
Versus 15
"In deserto Sinai." HIER. "Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, praecellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: "Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai", post pervenitur in desertum Sina."
Sina quidem locus deserti est, quae supra Sin nominavit: sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum coepit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et coelestium visionum.
Versus 16
"Ad sepulcra concupiscentiae," etc. HIERON. "Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiae. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo. Itaque Israel post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur onager, vel feritas; ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem."
Versus 17
"In Haseroth." HIERON. "Quarta decima mansio in Haseroth, quae interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judaeorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur."
ORIG. "Post haec venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quae jam nullis vitiis carnis urgetur."
Versus 18
"In Rethma." HIERON., ubi supra. " Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium praedicemus."
ORIG. "Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens."
Versus 19
"In Remmomphares." HIERON. "Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: "Multitudinis credentium erat cor unum et anima una"; sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur."
Versus 20
"In Lebna," etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus saepe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post haec venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: "Lavabis me et super nivem dealbabor" ; et, "si fuerint peccata vestra sicut Phoenicium, ut nivem dealbabo." Et alibi, "Nive dealbabuntur in Selmon." Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Haec igitur dealbatio ex splendore verae lucis intelligitur provenire, et ex visionum coelestium claritate descendere.
Versus 21
Versus 23
"In monte Sepher." HIERON. "Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur: "Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?"etc.. Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt."
"Inde venitur in montem Sepher," quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinae scilicet et praedicationis: ut qui audierit tubam, praeparare se possit ad bellum.
Versus 24
Versus 25
"Maceloth." Coetus; haec est Ecclesia de qua dicitur: "Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum". Vel consonantia omnium virtutum.
Versus 26
"Thahath." Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: "Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem [Rom. XII]". Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: "Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt". Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo.
Versus 27
Versus 28
"Methcha." ID. "Dulcedo. Quasi: ascendisti in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua"! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quae exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui."
Versus 29
Versus 30
"Moseroth." HIERON. "Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et praecepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse aeterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: "Dirupisti vincula mea". Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: "Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me"."
ORIG. "Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: "Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas". Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: "Nolite locum dare diabolo"."
Versus 32
"Benejaacan venerunt," etc. HIERON. "Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur."
ID. "Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: "Afferte Domino filios arietum". Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent."
ORIG. "Post haec venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum praetereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus."
"Montem." HIERON. "Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculae extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus praemia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: "Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine". Et David: "In matutino interficiebam omnes peccatores terrae"."
ORIG. "Post haec venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quaedam in Deo et munimen, est animae tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decorae esse nec plenae, et ideo proficiscentibus ad virtutem variae et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur."
Versus 33
"Jetebathae." HIERON. "Bonitas, quae est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et aetatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar, possimus cum David in psalmo canere: "Domine, in te speravi non confundar in aeternum". "Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis.""
Versus 34
"Hebrona." ID. "Transitus, id est mundus. "Praeterit enim figura hujus mundi,"in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebraeus, id est transitor, qui dicere potest: "Transiens, videbo visionem hanc magnam"; unde: "Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos.""
Versus 35
Versus 36
"In desertum," etc. HIERON. ". Quaeritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: "Commovebit Dominus desertum Cades.""
ORIG. "Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat."
Versus 38
"Aaron sacerdos in," etc. ISID. "Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio."
Versus 40
"Audivitque." ISID. "Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit praelium et captivum duxit Israel. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema."
Versus 41
Versus 42
Versus 43
"Oboth." HIERON. "Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quae in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quae ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficae artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum."
Versus 44
Versus 45
Versus 47
"Venerunt ad montem Abarim contra Nabo," etc. HIERON. "Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo."
ORIG. "Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de saeculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in saeculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo saeculari actu, quia transtulit illum Deus in regionem virtutum."
HIERON. "Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus."